Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/398

Haec pagina emendata est
395
de motu.

aptatae, ut nihil diversi generis inter ipsas relinquatur, tunc si conatus eris eas ad invicem separare, ita tamen ut semper aequidistent, te operam perditurum; natura enim vacuum, quod aliquando inter ipsas relinqueretur, nimium horret: ex quo colligunt, vacuum non dari posse. At si hoc verum est, uti certe verissimum extat, tunc sic arguo: Lapides non possunt separari; ergo motus in instanti non fit in vacuo. Nam si lapides non possunt separari, ne quis locus vacuus relinquatur, iam separari poterunt cum vacuum non relinquatur: nam aër circumfluus in vacuum in instanti advolabit, et ita vacuus nunquam erit locus. Attamen quia lapides adhuc non disseparantur, signum est quod per aliquod tempus inter eas relinqueretur vacuum: quod quidem vacuum, ex eo quod per aliquod temporis spatium duraret, satis superque demonstrat, in se non instantaneum fieri motum sed successivum.[1] Haec autem de vacuo veluti per transennam dicta velim, cum praesertim ad primum nostrum intentum non conferant.

Do. Et haec quoque audire gratissimum fuit, cum, me indice, veritatem assequantur.[2] In hoc itaque disserendo diutius commorari,

1. aptate – 1-2. conaveris eas ab – 2. equidistent – 4. orret – 9. in vacuo – 14. dictas


  1. Nell'autografo si legge qui, attraverso le cancellature, il seguente brano: «Sed contra hoc, audias, quaeso, chimaerulas [il ms.: queso chymerulas] quasdam a quodam confictas. Respondet enim, quod aër moveretur quidem tunc in instanti, sed tamen per unam tantum dimensionem, nempe per lapidum latitudinem [sostituito a longitudinem]; sed per duas dimensiones, nempe per latitudinem [sostituito a longitudinem] et profunditatem, aërem in instanti moveri posse negat. Cui quamvis nihil respondendum esset; cum id assumat quod nedum demonstratum, verum nec excogitatum, fuit unquam ab aliquo, quod sciam; et aërem decurrentem per unam tantum longitudinem, cum sit corpus omnes dimensiones occupans, excogitare nemo possit; attamen unum respondebo. Per ipsum, aër posset moveri [in instanti, cancellato] in vacuo per unam tantum dimensionem, ut puta per superficiem unius lapidis, et hoc in instanti: sed quando aër occupavit unam dimensionem, restat una tantum dimensio, nempe a superficie unius lapidis ad superficiem alterius; quae cum una tantum sit dimensio, aër per illam in instanti moveri poterit: atque ita in duo instantia movebitur per ambas longitudines. Duo autem instantia temporis, quo ad divisibilitatem aut indivisibilitatem, sunt idem quod unum instans: ergo in instanti movebitur aër per totum vacuum. Quod tamen falsum esse, ostendimus».
  2. Dopo «veritatem assequantur» il codice, a car. 24 v., ha, cancellata, la parola: «itaque», in cui luogo fu sostituito «Do.», e quindi segue con le parole: «Ad reliquorum problematum etc,» (pag. 404, lin. 32). Un asterisco * però, segnato sul margine, rimanda alla car. 27 v., dove, preceduto da un segno di parentesi, comincia (e continua sulle carte seguenti, fino alla 35 v.) il tratto che noi abbiamo qui inserito, da «In hoc itaque disserendo» fino a «quo in pieno demonstrabitur» (pag. 404, lin. 31). Di fronte alle parole «In hoc itaque disserendo» l’Autore scrisse sul margine quest’avvertenza: «Haec, quae veluti per parenthesim legentur, sunt inserenda superius, ubi est hoc signum *».