Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/394

Haec pagina emendata est
391
de motu.

cessive remitti: impossibile est ergo, ut per aliquod temporis spacium in statu aequalitatis virtus cum gravitate mobilis maneat; et, ob id, impossibile est, ut mobile per aliquod spacium temporis quiescat. Hoc autem clarius ex ista demonstratione apparebit, descripta eadem figura quae supra. Nam, si quando mobile est in b, per aliquod temporis spacium quiescit, sit tale tempus, cuius extrema momenta sint cd. Si ergo mobile quiescit tempus cd, ergo virtus impellens aequalis est gravitati mobilis per totum tempus cd: sed gravitas mobilis semper est eadem: ergo virtus in momento c est aequalis virtuti in d. Estque idem corpus grave; ergo per aequalia temporis spatia a virtutibus aequalibus substinebitur: sed virtus in momento c substinet per cd spatium temporis: ergo virtus in momento d substinebit idem corpus per spatium temporis acquale spatio cd. Quiescet igitur mobile per duplum temporis cd: quod est inconveniens; nam ponebatur quiescens per spatium cd. Eadem vero argumentandi ratione servata, demonstrabitur etiam, mobile in puncto b semper quiescere; cum tamen ponatur se convertens ad motum naturalem.[1]

Do. Non possum non fateri, demonstrationes istas necessario concludere, cum ex principiis manifestissimis et certissimis, quae nullo modo negari possint, pendeant. Attamen adhuc nescio quid mentem perturbat: nam si ponis, aliquando virtutem impellentem aequari gravitati resistenti, quomodo etiam non pones, aliquando corpus quiescere?

Al. Dubitationem hanc facile erit removere. Aliud enim est dicere, mobilis gravitatem aliquando ad aequalitatem cum vi impellente devenire; aliud vero, eam in tali aequalitate per temporis spatium commorari. Hoc autem exemplo manifestabitur. Nam, cum mobile movetur, eo quod (ut demonstratum est) virtus impellens semper remittitur, gravitas vero semper eadem manet, sequitur necessario ut, antequam ad proportionem aequalitatis pervenerint, innumerae aliae proportio-

5. descritta – 11. equalis – 22. certissimi – 28. equalitatem – 31. demostratum


  1. Aggiunta marginale: «Si autem impossibile est transire a contrario ad contrarium absque medio, ex hoc sequetur, post motum sursum non dari quietem, quae contrariatur motui».
I.
48