vis impellens, tunc mobile non amplius moveri motu violento, sed ad naturalem se convertere. Ex quo aperte sequitur[1] dum corpus quiescit, tunc propriam gravitatem aequari virtuti impellenti: si enim maior esset gravitas, tunc corpus descenderet; si vero maior esset vis impellens, tunc corpus motu violenter moveretur. Ex quo manifestum est, tandiu mobile quiescere, quam diu manet aequalitas inter gravitatem resistentem et virtutem impellentem. Supponatur, 4°, idem corpus grave ab aequalibus virtutibus per aequalia temporis spatia substineri. His autem positis demonstratur, virtutem impressam a motore successive in motu violento debilitari, nec posse assignari in eodem motu duo puncta, in quibus eadem fuerit virtus impellens. Sit enim linea ab, super quam fiat motus violentus ex a in b a virtute finita; et quia talis motus, ex positione, non potest esse infinitus, terminetur in puncto b, nec ulterius moveatur mobile. Dico itaque, virtutem impellentem semper in tali motu debilitari, nec posse assignari in linea ab duo puncta, in quibus eiusdem roboris sit virtus impellens. Nam, si fieri potest, esto duo puncta c, d, et virtus in d non sit debilior quam in c: erit, ergo, aut eadem aut fortior. Sit, primo, eadem. Quia itaque mobile est idem, virtus autem impellens eadem in d et in c, linea autem supra quam fit motus, cum sit eadem, idem angulum continet cum horizonte, ergo mobile per aequalia spatia movebitur ex punctis c et d: at ex c movetur usque ad b: ergo ex d movebitur supra b: quod est absurdum; positum est enim, non ulterius quam b moveri. Et maius absurdum sequeretur, si diceremus, virtutem in d esse maiorem quam in c. Si itaque in motu ab assignari non possunt duo puncta in quibus aequalis fuerit virtus impellens, patet quod nec in tempore, in quo fit talis motus, poterunt assignari duo momenta in quibus aequalis fuerit virtus impellens. His positis et demonstratis, sequitur necessario, in puncto reflexionis non dari quietem. Nanque, si datur quies quae aliquod temporis spatium duret, dabitur etiam aequalitas inter gravitatem mobilis et virtutem impellentem per aliquod spatium temporis durans: at demonstratum est, virtutem impellentem semper et suc-
8. equalia – 9. impraessam – 12. ex a, b a virtute – 18. aeadem – 24. sequaeretur – 28. quibus eadem aequalis –
- ↑ Dopo «sequitur» l'Autore aveva prima scritto, e poi cancellò: «tunc corpus quiescere quando propria gravitas aequatur».