Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/377

Haec pagina emendata est
374
de motu.

itaque omnibus allatis satis perspicuum esse videtur, medium, nedum iuvare motum, quin imo et motui magis obstare. Concludendum itaque est, mobile, dum motu praeternaturali movetur, moveri a virtute impressa a motore; quid autem sit ista virtus, nobis absconditum esse.[1]

Do. Satis tandem sit ista opinio confutata; et, postquam rationibus tuis sum convictus, concedatur, mobile non a medio sed a virtute impressa moveri. Nunc autem, antequam de medio quicquam dicas, ut mihi explanes velim, quomodo intelligas, in naturali motu mobile a gravitate vel levitate moveri.

Al. Quae de movente naturali et de medio, quatenus ad praesens negocium spectat, dicenda sunt, simul declarari commode possunt. Supponatur itaque, primo, sic a natura constitutum esse, ut graviora sub levioribus maneant: quod quidem ita esse, sensui manifestissimum est.

Do. Hoc quod supponis, verissimum quidem esse sensu depraehendimus; sed causam cur talem ordinem servaverit natura, et non potius conversum, intelligere vellem.

Al. Causam talis ordinis reddere, cum ita rem se habere manifestum sit, ad nostrum intentum nil conducere potest; eamque potissimam reddere, forte difficillimum esset: nec aliam reddere possem, nisi quod in aliquem ordinem erant res disponendae, placuit autem naturae in hunc disponere.[2] Nisi forte velimus dicere, graviora centro propinquiora esse quam leviora, quia videntur quodammodo ea esse graviora, quae in angustiori loco plus materiae continent:[3] ut, verbigratia, si fuerit saccus lana plenus, quae in eo nulla vi sit constipata, deinde magna cum violentia multo plus lanae in eodem comprimatur, tunc gravior erit quam antea, quia in eodem spatio plus materiae cumulabitur. Cum, itaque, spatia quae centro mundi sunt propinquiora, semper angustiora sint iis quae a centro magis recedunt,[4] rationi consentaneum fuit ut ea replerentur materia, cuius maior gravitas, quam alterius, angustiora spatia occuparet.

1. medium violentum nedum – 3-4, 6-7. impraessa – 6. convinctus – 27. gravius


  1. Qui attraverso le cancellature si legge: «et sicut etiam et absconditum est, quae nam sit virtus quae resonare facit chordas [il ms.: que.... cordas]».
  2. Postilla marginale: «Et haec est ratio Aristotelis, 8 Phys. t. 32 ».
  3. Postilla marginale: «Hoc patet in vaporibus ascendentibus et descendentibus».
  4. Le parole: «iis quae.... recedunt» sono aggiunte in margine.