Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/358

Haec pagina emendata est
355
de motu.

Haec sunt ex quibus satis manifestum esse potest, motum a medio, ut motus est, nulla vel ad mobile vel ad media, per quae fit motus, ratione habita, naturalem esse non posse. Ut autem argumenta quae ex parte mobilis sumuntur explicari possint, prius corpora gravitatem habere, est videndum.




Gravitatis corpus nullum expers esse, contra Aristotelis opinionem.

De levi hucusque ne verbum quidem diximus, sed tantum de gravi et minus gravi; quare, iurene an iniuria hoc a nobis factum sit, locus hic examinandi praebet ansam. Si itaque Aristoteles et caeteri pbilosophi pro levi accipere id quod nos minus grave appellamus contenti essent, hanc levis appellationem nos quoque admittere non gravati essemus: verum quia voluerunt (non contenti se pro levi id quod minus grave est intelligere) dari etiam leve quoddam corpus, quod tale simpliciter esset et omni careret gravitate, id cane peius et angue abhorrentes, omnimode et funditus usque ipsum leve evertere conati sumus. Quapropter, in hoc antiquorum opinionem, quam frustra Aristoteles 4° Caeli destruere tentat, sequentes, Aristotelis eo loci tum confutationes, tum etiam suas confirmationes, confutata quidem confirmando, confirmata vero confutando, examinabimus; et hoc tunc praestabimus, cum Aristotelis opinionem exposuerimus.

Voluit itaque Aristoteles, dari aliquod corpus quod simpliciter gravissimum esset, quod nullo unquam modo leve posset dici et quo nihil gravius haberi posset; similiter, et dari huic contrarium, quod simpliciter leve esset, nullam in se gravitatem habens, et quo nihil levius inveniri posset. Et primo quidem, gravissimum definiens, sim-

6. conctra – 10, 12. contencti – 15. aborrentesavertere – 16. fruxtra – 17. dextrueretenctat


    nihil est contra nos: quia qui ita dicunt, supponunt iam ad motum sursum ligni necessariam esse extrinsecam causam, nempe aquam, quae illius proprietatem immutet; et sic per accidens lignum, quatenus scilicet est in aqua, et non per se, ascendit. Verum in motu deorsum non sic se habet: nam motus deorsum a medio non solum non [non solum non sostituito a nedum] iuvatur, verum etiam a quocunque medio aut omnino impeditur aut saltem retardatur, ut inferius demonstrabimus. Verum prò nunc satis nobis sit opinionem nostram tetigisse: et ad ea explicanda procedamus, ex quibus deinde sententiae nostrae commodius et clarius confirmationem haurire [il ms.: aurire] possimus. Et prius quidem ostendamus, gravitatem habere corpora omnia».