Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/356

Haec pagina emendata est
353
de motu.

requirantur ad hoc, ut naturalis appellari possit: quae si in motu sursum inerunt, naturalis erit; sin minus, naturalis non erit. Conditiones autem 2 sunt: una quidem quae sumitur ex parte solius motus, ut motus est, nulla habita ratione vel ad mobile vel ad medium; altera est ex parte mobilis. Conditio ex parte motus, ut purus motus est, est ut non possit in infinitum esse et ad indeterminatum, sed ut sit finitus et terminatus:[1] nam ea quae natura moventur, feruntur ad aliquem terminum, in quo naturaliter quiescere possint. Conditio ex parte mobilis est, ut non ab extrinseca, sed intrinseca, moveatur causa.[2] Harum conditionum nulla est in motu qui est a medio; ergo non potest dici naturalis. De prima conditione prius disquiremus, de secunda autem paulo post.[3]

Dico itaque, motum sursum, ratione qua elongatio quaedam est a centro, non posse esse naturalem: quod sic probo. Ipsius motus naturalis est aliquis terminus: sed motus sursum nullus est terminus: ergo motus sursum non est naturalis. Maior manifesta est: natura enim non movet eo, quo nunquam pertingere possit; ergo, in aliquem terminum. Minor, nempe ipsius motus sursum non esse terminum, sic probatur: ille est terminus alicuius motus, a quo recedi non potest eodem motu cuius est terminus; at in motu sursum assignari non potest terminus, a quo removeri non possit eodem motu, nempe sursum; ergo motus ipsius sursum non est terminus. Maior manifesta est: si enim ab eo recedere possemus eodem motu incedentes, iam non esset ille illius motus terminus; ut, verbigratia, Roma non dicetur terminus motus ad meridiem, quia, postquam meridiem versus moti Romam venimus, possumus ab eadem urbe recedere eodem motu procedentes, nempe motu meridiem versus. Minor itidem verissima est: nam, assignato quocunque loco in ipso sursum, possumus ab eo removeri eodem motu procedentes, nempe motu sursum, recedendo a centro; nulla enim tanta est distantia a centro, ut ea maior

1. que — 14, 30. cenctro — 24. ille talis illius — 26. posumus — 27. motu ad meridiem — 30. tancta dixtantia


  1. Le parole da «indeterminatum terminatus» nell'autografo sono sottolineate; ed hanno marginalmente la seguente postilla: «Et hoc idem asserit etiam Aristoteles, p.° Caeli 44».
  2. Anche le parole da «non ab» a «causa» sono sottolineate; ed hanno marginalmente la postilla: «Et hoc etiam vult ipse Aristoteles, 7° Phys. t. 10».
  3. Da prima l'Autore aveva scritto, e poi cancellò: «De prima conditione nunc disquiremus; de secunda autem capite sequenti, ubi causam motus sursum explicabimus».