Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/352

Haec pagina emendata est
349
de motu.

toties nop gravitas sit multiplex gravitatis c; quoties autem hk moles molis b est multiplex, toties gravitas lm gravitatis d multiplex accipiatur. Quia itaque moles efg et gravitas nop aeque multiplices sunt ipsarum a et c, quot moles sunt in efg, aequales moli a, tot gravitate» erunt in nop, ipsi c gravitati aequales: et quia gravitas c est aequalis gravitati molis a, et gravitas c aequatur gravitati n, et moles a moli g, erit gravitas n aequalis gravitati molis g. Similiter ostendetur, gravitatem o aequari gravitati molis f et p gravitatem gravitati molis e: quare totius molis efg gravitas erit nop. Simili autem modo ostendetur, gravitatem lm aequari gravitati molis hk. Verum posita est moles efg maior mole hk: ergo etiam gravitas ipsius efg, hoc est gravitas nop, maior erit gravitate molis hk, nempe gravitate lm. Similiter autem ostendemus, secundum quamcunque multiplicationem, si moles efg maior fuerit mole hk, gravitatem quoque nop maiorem esse gravitate lm; et si efg minor vel aequalis fuerit hk, ipsam etiam nop minorem vel aequalem esse ipsi lm: et sunt efg, nop ipsarum a, c aeque multiplices; et hk, lm ipsarum b, d, secundum quamcunque multiplicationem, aeque multiplices: ergo, per definitionem aequalis proportionis, sicut moles a ad molem b ita gravitas c ad gravitatem d, Quod demonstrandum erat.

His ita inspectis, accedamus iam ad explicandum quomodo causa motus deorsum sit excessus gravitatis mobilis super gravitatem medii: quod, ut supra etiam innuimus, tunc manifestum erit, cum ostensum fuerit, nullum, medium in gravitate non excedens, posse deorsum moveri naturaliter; et nullum, in gravitate excedens medium, in eo non descendere, nisi impediatur. Quia autem media, per quae fiunt motus, multa sunt, quia aqua aptissima est in qua intelligi possint motus tam sursum quam deorsum, de motibus tanquam in ea factis speculabimur: et, primo quidem, demonstrabimus, solida corpora quaecunque aeque gravia fuerint ac aqua, in aquam demissa, demergi quidem tota; non tamen adhuc deorsum in aqua moveri. Revocetur autem in memoriam quod supra dictum fuit, nempe ea corpora inter

2. gravitas ln — 10. gravitatis — 16. gravitatis — 21. quamcunque proportionem multiplicationem — 28. nullum medium in — 35. memoria