Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/321

Haec pagina emendata est
318
de motu.

sione inquiunt ipsi pendere motus celeritatem. Haec autem omnia quam sint absona, nullus est qui ignoret.

Verum, caeterorum omissis sententiis, ut veram, quam credimus, huius effectus causam indagemus, hac resolutiva methodo utemur. Quia igitur grave mobile (loquamur autem de motu naturali deorsum, a gravitate proveniente: nam, hoc cognito, contrario discurrentes modo de motu sursum iudicabimus) descendens, tardius movetur in principio, ergo necessarium est, illud minus esse grave in principio sui motus quam in medio vel in fine; cum certo sciamus, ex demonstratis in primo libro, velocitatem et tarditatem, gravitatem et levitatem sequi. Si igitur inventum fuerit, quomodo mobile et cur in principio motus sit minus grave, erit certe causa inventa cur tardius descendat. Verum naturalis et intrinseca mobilis gravitas certe non est diminuta, quia nec diminuta est moles nec densitas illius: restat ergo, imminutionem illam gravitatis esse praeternaturalem et accidentariam. Si ergo invenerimus, quomodo praeternaturaliter et extrinsece mobilis gravitas minuatur, erit certe inventum propositum. At gravitas illa non imminuitur ob medii gravitatem; nam tam in principio motus quam in medio idem est medium: restat ergo, a violentia aliqua extrinseca et de foris adveniente mobilis gravitatem diminutam esse (bis duobus tantum modis mobile per accidens leve evadere contingit).[1] Si igitur, rursus, inveniamus, quomodo a vi extrinseca possit allevari mobile, erit, rursus, inventa causa tarditatis. At virtus impressa a proiiciente non solum interdum minuit gravis gravitatem, verum etiam saepius adeo leve ipsum reddit, ut magna velocitate sursum advolet: videamus ergo et diligenter perscrutemur, an forte virtus ista sit causa diminuendae gravitatis mobilis in principio sui motus. At illa certe est virtus, inquam, a proiciente impressa, quae motum naturalem segniorem in principio facit: qua ratione autem id praestare possit,

4. causam in medium afferamus indagemusmetodo – 6. proveniens – 14. est quantitas moles – 17. invenctum – 20. adveniens – 21. levem


  1. Aggiunta marginale: «Accidit dupliciter posse diminui gravitatem: vel ob medii gravitatem, vel a virtute impressa [il ms.: impraessa]. Quamvis Benedictus Pererius dixerit, medium non posse gravitatem diminuere, dum scripsit ita adversus Aristotelem: Non recte concludit Aristoteles, quia in motu naturali crescit velocitas, etiam in mobili crescere debere gravitatem: nam si lapis moveatur per spacium aliquod, priori parte densius atque crassius, posteriori autem rarius et tenuius, procul dubio motus erit velocior in fine; idque accidet non propter incrementum gravitatis. Haec libro 14, cap. 3, prope finem».