fuit. Huius tamen, non dicam admirabilis, sed necessarii effectus, causam cum interdum disquirerem (nunquam, enim, quae ab Aristotele traditur[1] arrisit), din anxius fui, nec quod piene satisfaceret inveniebam. Verum, causa (meo tamen iudicio) verissima reperta, prima quidem fronte laetatus sum: verum, cum eam diligentius examinarem, non nulla difficultate carere suspicatus sum: sed tandem, omni difficultate temporis progressu exempta, exactam eam quidem et certissimam nunc in medium afferam. Sed prius, de more nostro, quid roboris in se habeat causa quae ab Aristotele redditur, prius perpendemus.
Et, primo, sciendum est, recentiores quosdam asserere, hanc causam Aristotelem tribuere aëris partibus, quae terga mobilis verberant, eo ad replendum vacuum recurrentes: a qua verberatione, inquiunt ipsi, motus naturalis augumentatur. Atque hoc non sensisse Aristotelem aperte ex his quae leguntur p.° Caeli 89 colligere est, ubi apertis verbis inquit: Naturalis motus non per extrusionem, ut quidam crediderunt, iuvatur; nam hoc pacto esset motus violentus, qui in fine remittitur, non autem augetur, ut naturalis. Patet ergo quomodo Aristoteles hanc opinionem non modo non teneat, verum respuat: et merito quidem est respuenda. Nam, quod dicunt de vacuo, aut relinquitur post terga mobilis vacuum, aut non: si non, cur dicunt decurrere aërem ad vacuum replendum? at si relinquitur, cur non dicunt mobile quoque retrocedere ad vacuum replendum, et sic potius a tali causa retardari motum, non autem iuvari? 2°: accipiatur mobile aliquod, de quo non possit dubitari a tergo ab aëre impelli; quale esset rombus solidus ex duobus conis constans, utrinque in acutissimam cuspidem desinens. Hoc certe non poterit ab aere impelli, cum illius figura non habeat in quod percutiat aër. 3°: ea, quae violentia moventur, non citius moventur quam id a quo moventur: verum aër, dum ad terga mobilis movetur, vi movetur (in sua enim regione natura quiescit): non ergo citius moveri potest quam id a quo movetur. Movetur autem a corpore illo descendente; ergo non velocius movebitur aër quam mobile descendens: quod si non velocius movetur, illud certe impellere non poterit;
5. letatus — 18. non modo teneat — 25. rombum solidum —
- ↑ Postilla marginale: «Voluit Aristoteles augeri motus celeritatem, quia illius gravitas magis conferretur et corroboraretur [corroboretur] accedendo ad proprium locum: vide D. Thomam in com. super t. 88 p.i Caeli, in fine».