Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/287

Haec pagina emendata est
284
de motu.

pleno posuimus, demonstrabimus, mobilia specie eadem, mole vero diversa, eadem celeritate moveri in vacuo. Et de hoc satis.


Tanta[1] est veritatis vis, ut doctissimi etiam viri et Peripatetici huius sententiae Aristotelis falsitatem cognoverint, quamvis eorum nullus commode Aristotelis argumenta diluere potuerit. Nec certe ullus unquam argumentum, quod 4° Phys. t. 71 et 72 scribitur, evertere potuit: nunquam enim adhuc illius fallacia observata fuit; et quamvis Scotus, D. Thomas, Philoponus et alii nonnulli contrariam Aristoteli teneant sententiam, attamen veritatem fide potius quam vera demonstratione, aut quod Aristoteli responderint, sunt consecuti. Et, quidem, nullus sit qui speret posse se Aristoteli respondere et illius demonstrationem evertere, si eam proportionem concedat, quae ab eo ponitur inter velocitates eiusdem mobilis in diversis mediis. Ponit enim, ita se habere velocitatem in uno medio ad velocitatem in alio, sicut subtilitas unius medii ad subtilitatem in altero: hanc nullus hucusque negare ausus est. Nec quicquam roboris habet quod a praedictis ponitur, nempe duplex illa resistentia mobilis ad motum: altera, scilicet, extrinseca, proveniens ex medii crassitie; altera vero intrinseca, ratione determinatae gravitatis mobilis. Hoc enim fictitium quiddam est: non enim, si accurate consideremus, differunt inter se istae duae resistentiae. Ut enim supra declaratum est, crassities seu (ut rectius loquar) gravitas medii facit levitatem mobilis, et medii levitas mobilis gravitatem praestat; et idem mobile modo gravius modo levius est, prout in leviori vel graviori medio erit. Nihil igitur addunt novi, ponentes duplicem illam resistentiam; cum tantummodo augeatur et minuatur pro decremento vel incremento gravitatis vel crassitiei medii. Quod si rursus concedant, augeri et minui in ea proportione in qua gravitates medii variantur, frustra tentabunt Aristotelis argumentum evertere.

1. eadem move vero – 4. senctentiae – 5. comode – 7. avertere – 8. Tomas, Phyloponus – 9. attamen ad hoc veritatem – 14. se habere velocitas – 16-17. predictis – 18-19. alteram vero intrinsecam – 19. determinate – 20-21. iste due – 23. prestat


  1. Il tratto che segue, e che si legge in un foglietto numerato ora 80a e inserito tra la car. 79 v. e il recto della 80b, è, veramente, richiamato con un segno alle parole: «Aristoteles, 4 Phys., nitens etc.,» (pag. 276, lin. 27), cioè al principio del capitolo testè terminato. Noi tuttavia, ravvisandovi una giunta apposta dall’Autore al capitolo medesimo, abbiamo stimato opportuno di collocarla alla fine.