Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/260

Haec pagina emendata est
257
de motu.

Patet igitur cur et quomodo motus sursum proveniat ex levitate: et, ex his quae in hoc et superiori capite tradita sunt, potest facile colligi, quod ea quae sunt aqua graviora demerguntur tota et deorsum necessario feruntur. Demergi quidem tota, necessarium est: nisi enim tota demergerentur, essent iam, centra suppositum, leviora aqua; leviora enim esse aqua quae non tota demerguntur, ex converso mox allatae demonstrationis constat. Eadem vero deorsum ferri oportet. Nisi enim deorsum ferrentur, aut quiescerent, aut sursum moverentur: non autem quiescerent; quiescere, enim, nec magis sursum quam deorsum ferri, in praecedenti, ea quae aeque gravia sunt ac aqua, demonstratum est: sursum vero ferri quae aqua sunt leviora, mox apparuit. Ex his igitur omnibus satis percipi potest, eo quod necessarium sit ea quae deorsum moventur esse graviora medio per quod feruntur, quomodo gravia a gravitate deorsum moveantur; et quomodo lapidi in mare proiecto non cum tota maris aqua ratio sit habenda, sed tantum cum illa particula quae a loco, in quem intrat lapis, est dimovenda. Sed, quia haec omnia, quae in superioribus his duobus capitibus tradita sunt, minus adhuc mathematice, et magis physice, declarari possunt, reducendo ea ad lancis considerationem, placuit in sequenti capite convenientiam explicare, quam mobilia haec naturalia cum bilancis ponderibus servant: et hoc ad uberiorem eorum quae tradentur cognitionem, et ad exactiorem legentium cognitionem.




Caput . . . .

in quo explicatur convenientia quam naturalia mobilia cum librae ponderihus habent.

Quae igitur in lance contingunt prius examinabimus, ut omnia deinde in naturalibus mobilibus contingere ostendamus. Intelligatur itaque bilanx ab linea, cuius centrum, super quod fiat motus, sit c, lineam ab bifariam dispescens; sint autem duo pondera suspensa ex punctis a, b, quae sint e, o. In pondere itaque e tria possunt contingere: aut quiescere, aut moveri sursum, aut moveri deorsum. Si igitur pondus e gravius

15. in mari – 15-16. aqua, sed – 16. que – 18. matematice – 19. physicae – 20. sequaenti