Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/259

Haec pagina emendata est
256
de motu.

quanta est gravitas aquae so resistentis: cum enim ita ponantur manere, non erit maior pressio quam resistentia, nec e converso. Gravitas igitur aquae so aequatur gravitati magnitudinis ef: quod quidem est inconveniens; cum enim moles totius ef maior sit mole ipsius so aquae, erit etiam gravitas ef magnitudinis maior gravitate aquae so, Manifestum igitur est, magnitudines aeque graves ac aqua totas in aquam demergi: dico insuper, non magis sursum quam deorsum ferri, sed, quocunque ponantur, ibi manere. Nulla enim est causa cur descendere debeant aut ascendere: cum enim aeque graves ponantur ac aqua, dicere illas in aquam descendere esset idem ac si diceremus, aquam in aqua sub aquam descendere, et rursus aquam, quae super primam ascendit, deorsum iterum descendere, et sic aquam in infinitum procedere in alternatim descendendo et ascendendo; quod inconveniens est.




Secunda demonstratio,

in qua prohatur, ea quae leviora sunt ac aqua non posse demergi tota.

Cum igitur in superiori capite ea demonstrata sint quae ad quietem spectant, nunc videnda sunt quae ad motum sursum faciunt. Dico itaque, magnitudines aqua leviores, in aquam demissas, non demergi totas, sed aliquam partem extare. Sit itaque primus aquae status, antequam magnitudo demittatur, secundum superficiem ef; magnitudo autem a, levior aqua, in aquam demissa, si fieri potest, demergatur tota, et aqua attollatur usque ad superficiem cd; et, si est possibile, maneant in hoc statu tum aqua tum magnitudo. Erit iam gravitas, qua magnitudo premit et attollit aquam cf aequalis gravitati qua cf aqua premit ut magnitudinem a attollat. Sed etiam moles aquae cf aequatur moli magnitudinis a. Sunt igitur duae magnitudines, una in qua a, altera aqua cf; et gravitas ipsius a aequatur gravitati ipsius cf et moles etiam a est aequalis moli ipsius aquae cf: ergo magnitudo a est aeque gravis ac aqua: quod quidem est absurdum; nam posita est magnitudo levior quam aqua. Non igitur magnitudo a manebit demersa tota sub aqua; ergo necessario sursum feretur.