Nomine autem mundi intelligunt quatuor elementa; quae significatio nota est etiam Aristoteli, p.o Meteororum c. p.o, dicenti, mundum inferiorem, idest elementa, debere esse contiguum supernae lationis.
Divisio huius operis patet ex solutione quarti argumenti praecedentis quaestionis; et magis patebit ex sequenti[1] explicatione contextus.
Quaestio prima.
De opinionibus veterum philosophorum de mundo.[Nota marginalis:Triplex mundus ex Platone.]Triplex, ut docuit Plato, cum reperiatur mundus; idealis sive intelligibilis, sensibilis sed magnus, sensibilis sed parvus; hic, in praesenti, est disputatio de mundo sensibili magno. Qui nihil est aliud quam universitas rerum, ita primo a Pythagora[2] nominatus, vel propter ornamentum quod in se habet, vel quia mundus est, quantum est ex se, ab omni sorde. Sicut ab Aristotele dictum est universum, quod omnia in se contineat; totum, quod habeat partes suas integrantes; et caelum, facta denominatione a nobiliori parte, vel etiam quia aliquando caelum ab Aristotele pro universo accipitur, ut videre est t. 96 huius p.i libri. [Nota marginalis:P.a opinio.]Hunc aliquando incepisse et factum esse in tempore, veteres fere omnes physici, teste[3] Aristotele in p.o Caeli t. 102 et 8 Physicorum t. 10, senserunt; quamvis Galenus, in lib. De claris Physicis, asserat, Xenophanem[4]existimasse fuisse ab aeterno. Verum, licet in hoc convenerint, dissenserunt tamen in his. Primo, in materia; ut videre est in Physicis, in quaestione De sententiis philosophorum, circa principia. 2o, in causa efficiente: nam illorum aliqui vel illam ignorarunt vel certe praetermiserunt[5],aliqui vero posuerunt; quorum primus fuit Anaxagoras, qui mentem quamdam omnia congregantem effecit, deinde Empedocles, qui litem et amicitiam confinxit, teste[3] Aristotele 8 Phys. t. 2 et 77. 3o, in modo efficiendi: nam, teste[3] Aristotele ubi supra, quidam existimarunt congregatione et disgregatione fuisse genitum, ut Empedocles et Anaxagoras; quidam, condensatione et rarefactione; nonnulli, ex ato-