rorum: ergo de Simplicio in his. Patet obiectum esse corpus simplex, ex Aristotele: qui caelum elementum vocat, non quod proprie sit elementum, sed quia commune habet cum elementis esse corpus simplex; sed hic agitur de caelo et elementis; ergo de corpore simplici, in quo convenit caelum cum elementis.[§ 1]
[Nota marginalis:Obiectio.] Dices: Non fuere explicata principia corporis simplicis ab Aristotele in his libris; ergo corpus simplex non est obiectum. Respondeo, fuisse explicata principia corporis physici in 8 lib. Physicorum; quod satis est: nam corpus simplex continetur sub corpore naturali tanquam species, corporis autem naturalis in lib. Physicorum fuerunt explicata principia.
[Nota marginalis:Obiectio p.a] Obiicitur, primo, corpus simplex, hoc est caelum et dementa, demonstrari; ut patet a t. 5 usque ad 10, ubi probatur dari substantia distincta ab elementis, quae est caelum; et ex 3 Caeli a t. 31 usque ad 37, ubi probatur dari dementa: at obiectum in scientia tanquam notum supponitur: ergo [etc.].
[Nota marginalis:Obiectio 2a.] Obiicitur, 2o: de singularibus non potest esse scientia; ut alibi ostendimus,[§ 2] cum, ex p.o Post. 11, non possint definiri neque demonstrari; ut etiam patet ex 7 Met. t. 54, 55: sed caelum et dementa, secundum se tota, sunt ita singularia, ut repugnet illis posse multiplicari et fieri alia: ergo [etc.].
[Nota marginalis:Obiectio 3o.] Obiicitur, 3o, cum subiectum in scientia debeat esse unum, secundum Aristotelem [§ 3] p.o Post. 43, corpus simplex, idest caelum et elementa, non esse unum, cum illud sit incorruptibile, haec corruptibilia, licet non secundum se tota: corruptibilia autem et incorruptibilia per se primo sunt diversa, ex Aristotele 10 Met. 26: ergo [etc.]. Neque dicas caelum et elementa, quatenus sunt corpora simplicia, convenire in una ratione. Nam haec ratio non est analoga, secundum nos qui reponimus caelum in eodem praedicato in quo elementa; neque univoca, quia debuisset alias Aristoteles agere de corpore simplici in hoc opere, de quo tamen non meminit, tum de speciebus illius. Quod confirmatur ex Themistio[1], in 2o De anima t. 30,
- ↑ (1) Da «Patet» a «cum elementis» è aggiunto in margine.
- ↑ (2) Cfr. pag. 15, (1).
- ↑ (3) Il manoscritto dà for.lē (formalem), corretto poi in for.le (formale) : evidente errore di trascrizione (cfr. pag. 17, (1)), per materiale scambio di lettere, da Ar.lē (Aristotelem), parola portata di necessità dal contesto.
- ↑ 32. Temistio —