Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/178

Haec pagina emendata est
175
iuvenilia.

solvit, siccum vero constipat; dissolutio autem disponit subiectum ad transmutationem, et constipatio impedit. Et adverte, me loqui de humefactione et exiccatione quae fiunt ab humore et siccitate: nam potest fieri ut exiccatio citius fiat quam humefactio, si exiccatio fiat ab igne, quia tunc ignis, rarefaciendo, extrahit partes humidas; ut patet in pannis humidis igni appositis. Et haec est causa quare medici dicunt, difficilius esse corpora humefacere quam exiccare; quia accipiunt humefactionem et exiccationem quae fiunt a calore, per ingressum et recessum substantiae humidae. Certum est enim, substantiam humidam facilius egredi quam ingredi.

Dico, 2o, qualitates in resistentia servare eundem ordinem: ut magis resistiva sit caliditas frigiditate, et haec humiditate[1]; postremo sit siccitas. Probatur: si calor introducit totam suam latitudinem in 1/4 horae, frigus, quod est minus activum non producet nisi una hora: at vero, cum tantum unius qualitatis deperdatur quantum contrariae[2] producitur, sequitur, totum frigus deperdi uno quadrante horae, calorem vero una hora; et, ex consequenti, frigus non resistet calori nisi 1/4 hora, calor vero resistet frigori una hora: unde concluditur, ita frigus superari a calore, in resistentia, sicut in activitate. Et idem argumentum potest fieri de aliis duabus. Obiicies: res calefactae[3] facilius frigefiunt, quam frigefactae calefiant; ergo [etc.]. Respondeo, res calefactas facilius frigefieri per accidens, ob evaporationem spirituum calidorum, qui, ob tenuitatem, facilius evanescunt. Contra hanc conclusionem faciunt illi qui admittunt quidem primam conclusionem; sed dicunt resistentiam siccitatis esse maximam, postea vero humiditatis, tum frigoris, demum caloris; sed tamen volunt cuiusque actionem maiorem propria resistentia. Sed contra: ex hoc sequeretur, latitudinem summae resistentiae esse minorem latitudine summae activitatis, quod est absurdum. Probatur sequela: nam latitudo maximae activitatis in calore est, verbigratia, ut 8; ergo in siccitate, quae, etiam secundum ipsos, est minime omnium activa, erit, verbigratia, ut 4: sed summa resistentia per se est in siccitate, et, simul, maior est activitas eiusdem siccitatis quam propria resistentia; ergo latitudo summae resistentiae est infra 4 gradus.

Nota, 4o: si fiat comparatio secundo modo, tunc dico simpliciter, actionem cuiusque qualitatis maiorem esse resistentia contrarii: quia,

  1. 12. et hae humiditate
  2. 15-16. cantrarie
  3. 20. calefacte
I.
21