Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/169

Haec pagina emendata est
166
iuvenilia.

cabo. Frigus etiam per accidens exiccat: primum, quia, frigefaciendo, producit formam quae requirit siccitatem; ut formam terrae: 2o, quia, constipando partes, exprimit substantiam humidam, et facit ut evaporet; ita frigus exiccat lutum: 3o, congelando. Et similibus modis humefacit.

Nota, 5o, humorem et siccitatem habere aliquam actionem propriam humefactionis et exiccationis, et, consequenter, non esse qualitates pure passivas: ita Galenus lib. p.o De causis symptomatum[1], et communiter omnes medici et Peripatetici. Et probatur, primo, authoritate Aristotelis, t. 8; et t. 24 dicit, quodlibet elementum posse in quodlibet transmutari, et inter symbola[2] esse faciliorem transitum: et tamen horum aliqua solum differunt in qualitate passiva, ut aër et ignis in humore; ergo, secundum hanc qualitatem, debent agere et se refrangere. 2o: elementa debent se refrangere in mixto quo ad omnes qualitates; alioquin remanerent duae contrariae qualitates, in summo, in eadem parte materiae contra omnes: ergo humor et siccitas debent[3] esse etiam activae. 3o: flante austro vel impendente pluvia, ob aëris humiditatem, sal liquescit, sive aër tunc sit frigidus sive calidus: ergo signum est, provenire ab humiditate; quia, eodem aëre calido vel frigido existente, semper liquescit sal. Item terra in aqua corrumpitur solius humoris actione; item glacies in aqua dissolvitur, sive aqua calida sit sive frigida: ergo ab humore solum. 4o: siccitas etiam agit, ut patet, cum in corporibus quae prope mare degunt, quae sunt sicciora ob exhalationem[4] siccam quae ex mari provenit, idem accidit illis quae degunt[5] in locis ubi sit magna copia salis. Item videmus, sal multum exiccare, parum calefacere; ergo siccitas agit sine calore.

Obiicies: manus, verbigratia, humida, quantumcunque maneat super re sicca, ut super marmore, nunquam tamen exiccatur; cum tamen statim exiccetur a calore: ergo [etc.]. Respondeo, primo, exiccari a calore per accidens, et quidem citius ob vehementiorem actionem: 2o, etiam tunc aliquantulum exiccari manum a siccitate marmoris; sed non percipi illius actionem, quia siccitas modicissime agit, nisi iuventur a calore. Pro quo advertendum est: licet siccitas et humor per se exiccent et humefaciant, calor autem et frigus non nisi per accidens, tamen humor et siccitas tardissime et remississime id praestant,

  1. 8. sintomatum
  2. 11. simbola
  3. 16. debet
  4. 24. exalationem
  5. 25. illis qui degunt