determinetur minima impotentia. Respondeo: impotentia est privatio; quare non debet habere aliquos terminos intrinsecos, sed debet terminari extrinsece, per terminos potentiae cui adiungitur: itaque minima impotentia, quae est adiuncta maximae potentiae, habet eundem terminum cum maxima potentia: sed ille est intrinsecus potentiae, extrinsecus impotentiae[1]. Cum ergo maxima potentia sit quae potest 1000 libras[2], minima erit impotentia quae nihil potest supra 1000 libras[2]. Aristoteles autem, qui determinat impotentiam per minimum, debet intelligi quo ad nos, respectu quorum datur quantitas aliqua minima; quare, secundum nos, minima impotentia est illa quae, supra 1000 libras[2], ne dragmam quidem ferre potest. Ad primum, igitur, argumentum primae sententiae respondeo, Aristotelem dicere similaria habere minimum[3], ad hominem contra Anaxagoram. Nam, licet, ut dixi, ex Simplicio[4] verisimile sit Anaxagoram negasse minimum, tamen Anaxagoras defendebat duas assertiones repugnantes. In prima dicebat, rerum omnium prima principia esse partes quasdam similares, ac propterea minimas; ex quarum commixtione quaeque res efficitur, et denominatur ab ea specie cuius plures continet partes: hoc enim illi tribuit Simplicius, p.o Phys. co. 34. In secunda dicebat, ex quolibet posse separari quodlibet: nec advertebat, hanc secundam repugnare primae; nam, si ex quolibet potest quodlibet separari, nunquam deveniri potest ad minimum. Aristoteles ergo, ut impugnet hanc secundam assertionem contra Anaxagoram, ad hominem supponit priorem. Locus autem 2i De anima loquitur de viventibus; imo ibi dicitur, non habere ignem terminum magnitudinis.
Ad secundum, nego consequentiam: licet enim partes possint esse quantulaecunque[5], tamen vivens non potest esse quantulumcunque. Ratio disparitatis est: quia partes similares ad suam operationem nulla determinata indigent quantitate; at vivens, indiget. Argumentum autem illud demonstrative concludit contra antiquos qui negabant formam substantialem, quare nec formaliter poterant distinguere totum a suis partibus; ac, propterea, non poterant dicere totum quicquam requirere, nisi ratione partium. Si igitur partes non requirunt determinatam quantitatem, non poterunt dicere, cur totum requirant. At qui ponunt formam substantialem, possunt assignare rationem disparitatis.