Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/141

Haec pagina emendata est
138
iuvenilia.

propria ignis caliditas quam siccitas; vel quod magis appareat ratione operationis, vel alio modo, ut dicam; vel, si siccitas est remissa, est ex natura rei, quia caliditate quasi ebetatur siccitas.

Quaeritur, 2o, de magnitudine et figura elementorum. Aristoteles in 3o Caeli 47 et p.o Meteororum summa p.a cap.e 3o, quem secuti sunt doctores Parisienses, in magnitudine elementorum constituit proportionem decuplam: idest aqua sit decies maior quam terra; et sic de singulis. Verum, hoc, sive intelligatur de magnitudine molis extensiva, vel de magnitudine et portione materiae illorum, demonstrationibus mathematicis[1] alibi ostendam id esse falsum. Quare Aristoteles vel est intelligendus, eam proportionem debere servari ex natura rei, cum ut physicus loquatur: videtur autem congruum ut elementa universum componentia habeant portiones materiae[2] aequales; et, quia alterum ab altero in raritate superatur, excessus servare debeat aliquam proportionem, quae commode potest assignari decupla. Vel dicendum est, illum, cum antiquis quibus adhuc tota terra non erat cognita, errare potuisse circa figuram praecipue terrae ea quae pertinent ad mathematicos, probantes illam esse rotundam, uti[3] explicabimus. De omnibus vero in universum probat Aristoteles, 3o Caeli 66 et 67, ea ex se nullam requiquere determinatam figuram: tum quia, cum elementa inserviant mixtioni, mixta vero requirant diversas figuras, ideo elementa debent posse suscipere omnes figuras: tum quia, si deberent habere diversas figuras, aliquae illarum essent rectae[4]; ergo, secundum illas, daretur vacuum; nam solus circulus implet totum locum. Adde, elementa esse corpora homogenea[5] et divisibilia in partes per se existentes, in quarum qualibet salvetur natura elementi: ergo, secundum se, non requirunt certam figuram; extrinsece vero, praesertim elementa fluida, recipiunt, secundum se, totam[6] figuram circularem ab ambiente; ut ignis, aër et, aliquo, aqua.

Quaeritur[7], 3o, an elementa et ceterae res naturales habeant aliquos terminos magnitudinis et parvitatis. Licet agamus hic de elementis, tamen, ex horum occasione, id quod quaerimus de illis, explicabimus de caeteris rebus omnibus naturalibus, idest viventibus ex mixtis inanimatis. Quod autem quaerimus in communi, est: utrum quaelibet res naturalis habeat aliquem terminum quantitatis in magnitudine, ad quem cum pervenerit, si illum, facta aliqua additione quantitatis,

  1. 8. matematicis
  2. 12. materie
  3. 17. ubi
  4. 22. recte
  5. 24. omogenea. Ma altre volte homogen....: e così, senza più notarlo, uniformeremo. —
  6. 27. tota
  7. 29. Queritur