non est materia et forma. Si quis autem vellet, hanc definitionem in aliquam clariorem formam definire, sic dicet: elementum est corpus primum, ex quo caetera componuntur.
Quaestio secunda.
De causa materiali efficiente et finali elementorum.Nota, primo, causam efficientem primae originis elementorum, secundum veritatem, esse Deum, qui omnia, ex nihilo[1] creavit. De Aristotele vero, dubium est quid senserit: sed haec quaestio alibi explicatur. De causa vero efficiente particulari, prout, secundum partes, sunt generabilia et corruptibilia, dubium unicum est: utrum debeat semper esse causa univoca, idest utrum ignis semper debeat fieri ab igne, aqua ab aqua, etc.; an vero sufficiat causa aequivoca[2], verbigratia ut producatur ignis per attritionem[3] vel alio modo. Aliqui enim recentiores volunt solum produci a causa univoca; quia, si ab aequivoca[2], non esset eiusdem speciei: quod collegerunt ex Aristotele, p.o De generatione animalium cap. ult.o, dicente, animalia, si producerentur a causa aequivoca[2], non fore eiusdem speciei. Addunt etiam, quando ignis per lumen vel alio modo[4] producitur, motum et lumen solum disponere materiam; deinde ignem circumstantem[5] in ambiente vel in propinquo mixto producere formam ignis. Sed, his non obstantibus, dicendum est, elementa posse etiam generari a causa aequivoca[2]; tum quia motus aptus est ignire, 2o Caeli 42 et p.o Meteororum, tum quia ex reflectione radiorum producitur ignis. Nec valet dici, produci ab aëre; quia aër non habet formam ignis: nec etiam a mixto; quia, vel in eo non est actu forma ignis, vel, si sit aliquo modo in actu refracto, tamen non apta producere formam intensiorem, cum nihil agat supra suas vires; tum quia illa propositio «simile producitur a simili» non est universaliter vera, nec etiam in plantis et in animalibus; unde Aristoteles, 2o De anima t. 24, dicit, proprium esse viventis perfecti producere sibi simile. Hoc etiam patet in plantis