Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/128

Haec pagina emendata est
125
iuvenilia.

mixtorum; nam, etiam si dubium sit quomodo elementa maneant in mixto, tamen convenit inter omnes, ex aliquo modo remanere, vel actu vel potentia.

Nota, 3o, haec quatuor elementa interdum vocari corpora simplicia, ad differentiam mixtorum quae ex his componuntur[1]; interdum appellari nomine ipsarum qualitatum, calidi, frigidi, etc.: ita 4o Metheororum summa 2a, et Hippocrates[2] in lib. De natura humana, ut etiam Galenus, qui tamen reprehenderat Athenaeum[3] qui tantum qualitates volebat esse elementa; idem et notat Galenus in lib. De simplicium medicamentorum compositione dist. 2a cap.e p.o. Demum interdum appellantur[4] nomine qualitatum motivarum.

Nota, 4o, ex Galeno 8o De placitis cap. 2o, nomen elementi esse nomen relativum; quia elementum dicitur eius, cuius est elementum. Ita et Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, esse accidens ut dicatur elementum; quia elementum in comparatione eius, cuius est elementum, dicitur. Ex quo manifestum est discrimen, quo ad hoc nomen, inter materiam et formam, et haec quatuor corpora. Quia, cum materia et forma non habeant aliud esse proprie nisi in composito et pro ut sunt partes, iccirco essentialiter elementa dicuntur: at vero haec quatuor corpora habent esse per se actu; quia tamen a[5] natura ordinata per se sunt et ut componant universum et mixta, ideo etiam ipsis elementis proprie et per se convenit esse elementa. Quare, si naturam elementi inspiciamus, primo et propriissime hoc nomen elementi dicitur de materia et forma; si vero communem loquendi modum et apparentiam spectemus, de his quatuor corporibus. Et de his solum agam in sequentibus, et universam hanc tractationem in quatuor partes tribuemus: in quarum prima agemus de essentia illorum in communi, in secunda de qualitatibus et aliis eorumdem accidentibus, in tertia de singulis in particulari, in quarta demum de iisdem pro ut concurrunt ad mixtionem; quod pertinet ad quaestionem, propter quid. Nihil autem dicemus de quaestione, an sint: nam consensu omnium, ratione et experientia constant esse aliqua.

  1. 5. componunt
  2. 7. Ipocrates
  3. 8. Ateneum
  4. 11. appellant
  5. 20. tamen per se a