riis rebus accommodari[1] possit. Quare aliqui, teste[2] Aristotele eodem loco, illud accommodarunt[1] cuicunque rei quae alterius sit aliquo modo principium: qua re puncta et unitates elementa vocarunt. Secundo modo alii, ibidem, pro omnibus iis quae aliquo modo rem componunt, licet inter se non distinguantur: unde universalia, idest genus et differentia, quod metaphysice[3] componant, dicuntur elementa. 3o: potest illud sumi pro principiis concurrentibus ad rei productionem; et sic Aristoteles, 12 Met. 23, dicit elementa esse tria, hoc est materia forma et privatio. 4o: pro eo quod quomodocunque concurrit ut materia; et sic Aristoteles, p.o Posteriorum t. 38, propositiones immediatas appellat elementa, et, 2o Phys. 31, suppositiones appellat materiam et elementa conclusionis, et, ibidem, appellat elementa syllabarum[4], et 5 Met. t. 4 et 7o Met. t. ult.o. Verum, authore Galeno in fine p.i commentarii in Hippocratem[5] De natura humana, haec omnia[6] dicuntur abusive elementa. Quare, si loquamur de elementis rerum naturalium, sic quadruplex est huius nominis significatio; ut recte notavit Conciliatur differentia 11, et colligitur ex Galeno tum in p.o De elementis tum in p.o commentario in Hippocratem[5]. Prima igitur est, ut elementum significet causas intrinsecas rem componentes, idest materiam et formam: quae maxime videntur posse dici elementa, quia ex his primo componitur res et in haec ultimo resolvitur, et ipsa non amplius ex aliis componuntur neque in alia resolvuntur; quod non omnino caeteris significationibus aptari potest. Et haec, authore Eudemo apud Simplicium[7] in prooemio[8] Phys., a Platone primo fuerunt dicta elementa; et idem etiam usurpavit Simplicius[7], Philoponus, Averroes et Albertus p.o Phys. p.o. Et hac ratione Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, Aristotelem in libris Physicorum egisse de elementis universalibus[9] omnium corporum simplicium et compositorum[10]: unde Philoponus, in t. p.um 2i De generatione, reddit rationem quare Aristoteles, 3o Phys. 45, 2o De generatione t. p.o, et 2o De partibus cap. p.o, quatuor corpora simplicia appellet vocata elementa: reddit rationem, quia, inquit, non sunt ipsa vere elementa, siquidem ex aliis prioribus componuntur, idest materia et forma quae sunt propriissime elementa. Quamvis autem elementa in hoc sensu dicantur
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/126
Haec pagina emendata est
123
iuvenilia.