cunque illud fiat, nullo modo calidum habet in se virtutem aliquam, ob quam possit producere frigidum ut 7. Adde, quod ignis solum intendit corrumpere frigus et producere calorem: quo fit ut, cum primo corrumpit frigus, iterum non producat; praesertim cum frigus iterum productum non conducat ad productionem caloris, sed impediat. Probatur, 3o: quia sequeretur[1] quod, sicut ignis corrumpit totam frigiditatem[2] aquae, ita, cum patiens reagat, aqua reagendo corrumpit totam caliditatem: corruptis autem toto calore in igne et tota frigiditate in aqua, non potest assignari agens quod producat 7 gradus frigoris in aqua et 7 caloris. Adde, quod etiam patiens remissum, ut, verbigratia, frigidum ut 2, cum reagat in ignem calidum ut 8, corrumperet 8 gradus caloris, et generaret ut 7 frigoris: quod est absurdissimum. Probatur, 4o: quia alias nullo modo posset fieri motus et alteratio. Primo, enim, alteratio non esset una: quia, ut sit una numero, requiritur una forma numero, 5o Phys. 34. 2o: quia vel gradus qui producuntur et corrumpunt caeteros, producuntur in singulis instantibus; atque ita, si hoc dicatur, alteratio non esset continua, cum instantia non possit produci successive: vel producuntur successive: et tunc vel, producto primo gradu, ille tam diu manet quam diu productus sit totus secundus; et nunc illi primo gradui remanenti superadderetur aliqua pars secundi gradus, atque ita eodem modo posset fieri tota alteratio: si vero primus gradus nullo tempore remanet et nihil secundi gradus additur praeexistenti, sequitur, in alteratione qualitatem illam esse successivam eo modo quo motus et tempus, atque illa illius nihil dari simul nisi in instanti, quia praecedenti tempore non erat illa qualitas etc. Concludendum igitur est, intensionem fieri per productionem novae[3] qualitatis ita, ut, adveniente posteriori parte, maneat prior. Verum hoc etiam posset fieri dupliciter: primo, ut illi posteriores gradus, qui adduntur, producantur in singulis instantibus; et sic esset intensio discreta, ut volunt Thomistae: 2o, ita ut fieret successive, continuata quadam actione.
Dico, 4o, intensionem fieri continue. Probatur, primo: quia aliter sequeretur, alterationem nec esse unum motum, quia instantia non sunt continua sed intercedit tempus, nec esse motum, quia non esset actum entis in potentia, ut probatum est in Phys. Probatur, 2o: quia, si producitur forma sive qualitas per instantia, aut tempore
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/120
Haec pagina emendata est
117
iuvenilia.