Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/119

Haec pagina emendata est
116
iuvenilia.

enim adest contrarium, et manet idem subiectum: nec desideratur conservans, si quidem adest ibi agens; praeterquam quod qualitas non eget conservante, excepto lumine. Neque potest, verbigratia, corrumpi primus gradus caloris inductus a calefaciente in aquam frigidam, quia tunc aqua ageret in se ipsa; et, praeterea, nunquam possent esse simul contraria, quia, etiam remoto omni extrinseco agente, se invicem corrumperent[1]. Neque corrumpitur ideo, quia producitur alius sequens gradus: nam, sequens praeter uniri priori sicut etiam quantitativi praeexsistenti, unitur alia quantitas. Neque corrumpitur quia secundus gradus in se continet virtute priorem: quia haec continentia reperitur quando sunt formae diversae specie; tunc enim superior continet virtute inferiorem: quod non potest esse in qualitate eiusdem speciei. Neque corrumpitur quia prior gradus sit terminus a quo alterationis, unde debeat recedere: quia terminus a quo, in intensione, est contrarium, ut docet Aristoteles 5 Phys. 19: et, quamvis ille primus gradus diceretur terminus a quo, tamen esset talis terminus non secundum suam entitatem, sed formaliter, quatenus remissus, unde satis esset si recederet hoc modo; sicuti etiam in augumentatione non perit realiter minor quantitas, sed formaliter, solum ut minor. Neque corrumpitur quia, si maneret, esset, in fine alterationis, acquisita infinita qualitas: quia, cum ista acquisitio fiat successive, in fine tandem acquisita est qualitas, potentia quidem infinita, actu vero finita; quo modo philosophantur etiam philosophi de tempore et motu. Probatur, 2o, ex parte contrarii: quia, si quis intendens calorem in aquam corrumpit priores gradus, vel corrumpit frigiditatem totam simul, vel prius corrumpit unum gradum remanentibus caeteris: si secundo modo, igitur et in inductione servabitur idem modus, idest ut producatur unus et remaneat, et sic deinceps: si vero statim corrumpit totam frigiditatem, ergo etiam statim producit totum calorem, quia non potest corrumpi totum frigus nisi a toto contrario, et quia, corrupto toto frigore, cum nihil resistat, debet statim produci totus calor; nam successio oritur ex impotentia. Dices forte[2], ignem corrumpere prius totum frigus, verbigratia ut 8, et producere ut 7; posse autem frigus produci a contrario, quia tunc producitur per accidens, et tanquam medium ad hoc ut producatur qualitas contraria. Sed contra: quia, quomodo–

  1. 7. corrumperet
  2. 33. Dices fortes