fuerit aliquid in sensu externo; unde etiam Aristoteles, 2o De anima t. 161, definit, imaginationem esse motum a sensu secundum actum facto. 2o: quia nulla est causa cur debeat poni haec imaginatio in caelo; neque id quod ait Avicenna ullam habet necessitatem. Intelligentia enim cognoscit motum tanquam effectum, cognoscendo se ipsam tanquam causam; cognoscit autem totum[1] motum sempiternum, quem facit: partes vero illius in ipso non sunt actu divisae[2], cum motus sit unus perpetuus.
Dico, 3o, totam difficultatem huius quaestionis positam esse in hoc, quomodo caelum sit animatum anima intellectiva: nam animatum esse volunt Plato, in Philebo et in Phaedone[3] et in 2o De republica et in Timaeo[4], et Timaeus[4] etiam in suo opere De natura et anima mundi, Aristoteles, et ex Sanctis[5] Patribus nonnulli, ut Origenes et D. Ieronimus: dubitat tamen D. Augustinus, et negant D. Basilius et Damasus. Prima, igitur, circa hanc difficultatem opinio fuit aliquorum qui putarunt, in caelo, praeter intelligentias, poni debere quasdam animas proprias intellectivas: ita Alexander, in 12 Met. t. 30 et 48 com. 20 et 24, existimans, intelligentias movere caelum finaliter[6]; animas vero proprias efficienter, quatenus appetitu suo feruntur in intelligentias. Idem videntur sentire Algazel, Rabi Moyses[7] et Isac, ut refert Albertus in 11 Met. trac. 2 c.e 10. Probatur haec opinio: quia Deus et intelligentiae, secundum Aristotelem, movent motu appetitus et desiderii; ergo debet esse in caelo aliquid potens appetere et desiderare, et non nisi propriae animae caelorum: ergo [etc.]. Secunda opinio est aliorum existimantium[8], intelligentias ipsas esse formas informantes caelum: quam sententiam Aristotelis esse, docet D. Thomas in 2o Contra gentes c. 70, et Ferrariensis ibidem, et idem videtur indicare p.o Caeli in t. 13; docet etiam D. Bonaventura in 2o dist. 14; docet Achillinus in p.o et 3o De orbibus, Mirandulanus in lib. 21 sec. 6, et Balduinus in quaesito[9] 11; qui tres putant, caelum esse compositum ex intelligentia, forma informante et caelo, quod est materia in actu, quae recipit esse animatum ab intelligentia. Explicant hi suam sententiam. Duplex est materia: una quae est in potentia ad esse solum, et quae unitur formae sine dispositionibus;
Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/108
Haec pagina emendata est
105
iuvenilia.