Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/107

Haec pagina emendata est
104
iuvenilia.

quia ad hoc, ut fiat motus in caelo, non est satis intelligentia intelligens motum universalem et volens, sed necessarium[1] etiam est ut sit talis motus imaginatio[2], ut hodiernae[3] circulationis, quae non potest ab intelligentia esse, cuius intellectio est universalis[4] et invariabilis.

Quarta demum opinio fuit aliorum, de quibus infra, qui posuerunt in caelo animam intellectivam.

Dico, primo, in caelo non esse animam vegetativam. Primo: quia, ex Aristotele 3 Met. t. 15, quod eget alimento non est sempiternum. Et ratio huius est: quia quod nutritur debet habere organum, et ideo requirit corpus non simplex; debet alterare alimentum et convertere in suam substantiam, ne deficiat: at quod habet haec, est corruptibile: ergo etc. 2o: ex parte alimenti. Si nutriretur caelum, vel nutriretur re corruptibili vel incorruptibili: si corruptibili, ergo et ipsum esset corruptibile; si incorruptibili, non posset illam in sui substantiam convertere, et, praeterea, deficeret tandem aliquando alimentum: ergo [etc.].

Dico, 2o, in caelo non esse animam sensitivam, habentem vel sensum internum[5] vel externum. Probatur conclusio quo ad secundam partem: primo, quia sensitiva supponit vegetativam et tactum, ex 2o De anima 17; sed tactus consistit in primis qualitatibus, quae non sunt in caelo, sicut neque vegetativa[6]: ergo [etc.]. Imo neque tactus potest esse in corpore simplici, ut recte docet Aristoteles in 3o De anima t. 60, 62 et 66. 2o: si in caelo esset anima sensitiva, essent et organa, atque ita caelum esset corpus mixtum, posset se ipsum movere, neque egeret intelligentia: quae omnia repugnant veritati. 3o: quia frustra esset sensus in caelo: neque enim est necessarius ad conservationem, quia caelum est incorruptibile; neque ad intellectionem, quia, ut ostendemus, caelum non habet formam intellectivam; neque ad motum vel ad gubernationem, quia movetur et gubernatur ab intelligentia. Ad Simplicium respondeo, caelos quidem se tangere, sed non tactu sensitivo, cum careant primis qualitatibus; et licet perfectius sit, corpus sentire quam non sentire, corpori tamen simplici et incorruptibili repugnat sentire, sicut et videre et audire. Adde, quod caelum est perfectissimum, solum in ratione corporis, non simpliciter. Probatur conclusio, quo ad primam partem[7]: quia sensus internus supponit externum: nunquam enim imaginatio[2] cognoscit nisi antea

  1. 2. necessaria
  2. 2.0 2.1 3. immaginat..... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia. —
  3. 3. odiernae
  4. 4. ex universalis
  5. 17. internus
  6. 20. vegetativo
  7. 34. quo ad secundam partem