Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/102

Haec pagina emendata est
99
iuvenilia.

in potentia ad plures formas; ergo, ut suscipiat potius hanc quam illam, debet determinari per qualitates: at qualitates habent contrarium; ergo forma, quae inducebatur[1] in illam materiam per determinationem qualitatum, poterit a contrariis qualitatibus, quae expellunt proprias dispositiones, corrumpi. Contra vero, quando compositum constat ex materia quae est in potentia ad unam tantum formam, et sequitur incorruptibilitas intrinseca, et non corrumpi per qualitates: nam, cum illa materia sit ad unam tantum formam, non debet dari alia forma potens hanc pellere, ne potentia materiae sit frustra. Praeterea, forma illa non debet uniri per qualitates determinantes materiam, quia materia ex se determinata est ad illam solum; non igitur datur aliquid contrarium, potens expellere dispositiones determinantes[2] quibus inducitur in materiam, quia ipsamet materia est disposita per se ad talem formam: quare, cum sit suapte natura immutabilis, nunquam poterit mutari a dispositionibus ad aliam formam. Nota, 5o, idem colligi posse regrediendo a forma ad materiam. Formae enim quaedam sunt, quae se ipsis uniri possunt materiae sine dispositionibus; quaedam, quae non possunt sine illis, ut sunt educibiles de potentia materiae, cum habeant dispositiones per quas educuntur; et haec sunt auferibiles a materia, quia, cum uniantur per dispositiones et hae habeant contrarium, cum sint qualitates, possunt expelli, corruptis dispositionibus. Hinc fit ut supponant principium intrinsecum corruptionis: nam, cum uniantur per dispositiones, debent habere materiam in potentia ad plures formas; dispositiones enim fiunt ad determinandam materiam. Praeterea, dispositiones habent contrarium: ubi ergo inducitur forma cum his dispositionibus, possunt esse contrariae dispositiones, quia contraria fiunt in eodem subiecto. Demum, quia aliter sequeretur, cum possit forma illa expelli, necessario materiam manere sine forma, si non sit in potentia ad alias. Contrario prorsus modo se habet actus ille, qui se ipso unitur materiae. Primo, enim, non educitur ex subiecto, quia non habet dispositiones; 2o, non est auferibilis ab illo, quia non habet dispositiones quae corrumpi possint; 3o, supponit principium intrinsecum incorruptibilitatis, nempe materiam solum in potentia ad illum actum, quia, cum uniatur se ipso, non eget determinante materia; nam materia cui ipse unitur est determinata ad illum. Nota, ultimo, ex dictis colligi sequentia. Primo, non quam–

  1. 3. inducebat
  2. 12. dispositiones determinas