debant : suaves intereà spiritus, vel efflabântur ex odoribus incensis, vel afflabantur e floribus. Fiebat ex omni parte concursus hominum : complebantur ripæ , dum undique effusi omnes tantam rem tamque admirabilem suis oculis haurire cupiebant. Unus erat hic omnium sermo, Bacchum à Venere conveniri. Bacchum enim, honoris causâ, Antonius nominari se volebat ; et erat profectô, si numerare scyphos, quos mero plenos audacter ingurgitabat.
Entrée triomphante de Charlemagne dans Rome.
Per annum adventus Caroli in exspectatione fuerat.
Kunquàm in urbe Româ , ne jura quidem terris dante ,
tantum exterorum mortalium fuit. Confluxerant ex reli-
quâ Italiâ , ex continentibus regionibus, ex propinquis,
ex ulterioribus, ex longinquis, ex ultimis propè oris ad
famam venturi Bomam Caroli. Staturâ erat eminenti,
corpore amplo, membris congruentibus, facie pulchrâ,
canitie reverendâ , vultu majestatis pleno, universâ
specie augustâ. Visuri erant eum cum pontifice maximo ,
in templo terrarum sanctisslmo, in urbe terrarum parente,
velut nihil majus in terris conspecturi.
Continens agmen per aliquot millia passuumj variœ
gentes, dissonæ linguæ, multiplex ut oris, ità et vestis
habitus. EdixitLeo, ut cum suæ quisque gentis liomi-
nibus conglobatim turmatimque régi ôccurrerent. Quic-
quid décorum magnificumque est usquàm, proferebatur.
Laudes Régis omnibus resonabant linguis. Duces sua
quisque décora, dum Romæ totius orbis conventu conci-
nerentur, terrarum omnium sermone celebrata cognosce-
bant, ac viventes glôriâ et posteritate perfruebantur.
Nullo unquàm tempore ab Urbe conditâ, neque res
Romana liberior visa, neque pontificia dignilas augustior;
Digitized by CjOOQle