Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/69

Haec pagina emendata est

NARRATIONS. % 9

Matrona vero ut fidem exsolveret, ad vadimonium optimatibus datum se sistit. Omnibus tandem ubi factum liquidé innotuit, nemo de consularibus, de equestribus nemo, ac ne de ipsâ quidem plebe quisquam qui non liberandam clamaret, quam priùs diris devoverat. Sic impolluta virtus parricidali velamento spoliata, et suæ sobolis egregia præfica ! condignam factis mercedem tulit.

Ex Erycii Puteani suadâ Atticâ

.


La Chose impossible.



Almansori Granatæ Regi inter familiares praecipuè gratus fuit quidem nomine Ruserizius , vir prudens admodum, justus et verax, multisque aliis ornatus virtutibus , quibus regem unicè sibi devinctum tenebat, ut nihil ab eo peteret quin impetraret. Hanc quamvis débitam tôt virtutibus felicitalem ipsi invidentes aulici quidam Régi, amorem, quo virum illum complecteretur, prædicanti, insusurrârunt hominem istum qualemcumque tantâ Regis benevolentiâ minus esse dignum. « Quin tu ergo, aiunt, ut scias quantum ille te diligat, et quanti te ac jussa tua faciat, rem aliquam paulô difliciliorem ei mandas? » Placavit Régi consilium. « Nec tantum, inquit, rem difficilem, sed etiam quæ fieri nequeat, ei faciendam imperabo» ; vocatumque ad se sic alloquitur : « Est quiddam quod omninô à te fieri volo : quod tu nisi effectum dederis, scito omni meâ te gratiâ excidisse. Vervecem habeo præpinguem et benè curatâ cute nitidum. Eum volo ut tu domi in præsepi tuo iis ipsis abundanter pascas cibis, quibus apud me pasci solet, adeoque etiam lautiùs tractes, si plus appetierit; ità tamen ut eumdem vertente uno mense macientem mihi, debilem et flaccidum restituas. » Conditionem hanc recusare non ausus Ruserizius (ut cui id unicè propositum erat Regis ad nutum obtemperare), quam vis quod jussus erat fieri non