Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/64

Haec pagina emendata est

vir qui latronibus jura legesque conscriberet , si quod in injuriâ jus posset definiri. Hunc, quamvis a cæde alienum, ira tamen et dolor ad cædem impulit, quam audaciâ nobilitare voluit. Cùm enim Sennensis quidam magistratus Taccum ipsius avunculum, æquè latrocinio infamem, supplicio affecisset, hunc Romam, ut ibi judicia exerceret , a summo pontifice advocatum , Gynus interficere constituit. Neque in itinere homini incauto insidiari sustinuit, id ignaviæ esse ratus. Sed ubi Romam pervenisse audivit, advolat in urbem, atque in eum locum, ubi judex ille pro tribunali sedebat, audacter ingressus, in medio consessu, in ipsis subselliis, impetu facto , obtruncat ; caputque abscissum secum ferens, cruento gladio sibi viam facit, atque omnibus attonitis ac propè constrictis, tutus evadit : longo facinorum successu felix, donec, ut plerùmque fit, toties victricem gladiatoris audaciam suæ tandem pœnæ deprehenderunt.

Car. Lebeau.


Le Soufflet vengé.

Megolus Lercarius , civis Genuensis, nobili et pervetusto genere ortus, novo atque haud scio an unico incredibilis audaciæ et fortitudinis edito facinore, virtutem privatorum hominum ipsis etiam regibus et summis principibus verendam et formidolosam fecit. Quippe quos docuerit apertâ quoque vi, armisque ultro inferendis, injuriarum et contemptûs sui interdum vindices esse posse.

Is enim inter aulicos Cæsaris Trapezuntii cùm esset, lusuque, ut fit, pomeridianas horas traduceret, in altercatione et jurgio, ab homine qui magnum gratiæ locum apud Cæsarem obtinebat, colapho caesus, cùm ipsius injuria a Cæsare neglecta esset, omnem iracundiæ et generosæ indignationis impetum, humilitate auctoris spretâ, in ipsum Cæsarem contulit.

Genuam igitur in patriam cùm venisset, animi moesti-