Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/61

Haec pagina emendata est

extrahamus, qui jam diu luci deripitur. Sed quià magicis cantionibus sunt priùs mânes evocandi ac vinculis constringendi, atque ii praesertim lemures, quibus thesauri custodia commissa est ( nam secùs omnis noster labor esset inanis ac vacuus), ideô quotquot tibi domi sunt claves, in medium afferas ; nam iis , cum mortuorum ossibus, ac certis herbis, ad minorem lunam resectis, brevem illos in gyrum, quem radio descripsero, compellam, in eoque concludam et tanquàm obserabo, ne commovere se audeant.»

Ille, qui nihil etiam tum mali suspicaretur, quidquid habebat clavium, in medium attulit. Quarum simul ac ille potitus est, ad tres viros rectà contendit , ac, si mihi, inquit, fides publica datur, thesaurarium vobis furem manifestarium dabo. » Jussus fide publicâ dicere, indicat, cauponem illum divitem convenisse secum, ut, proximâ concubiâ nocte, cum ferramentis ad agrum publicum accédant, ac thesaurum ibidem abstrusum effodiant ; ac, si sibi minùs credant, conquisitores illius in domum immittant, nam « invenient, inquit, in culinâ, in angulo, ad lævam manum, ferramenta ad fodiendum necessaria.» Illi, lictoribus missis, hominem statim cum totâ familiâ comprehendunt, et in carcerem condunt. At sycophanta, occasionem tam lepidam nactus, clavibus, quibus inferna monstra decreverant in gyrum concludenda, angulos omnes ædium et conclavium miseri illius cauponis sibi pervios facit; capsas et armaria omnia aperit, atque indè thesaurum eruit, magnam videlicet vim argenti ac pretiosa alia multa ; quæ omnia convasata, in navigium, quod pridiè conduxerat, attulit, ac, nemine persequente, in alias regiones, longe ab iis disjunctas remotasque, se contulit. Sed, paucis diebus post, caupone e vinculis exempto y ac pecuniâ multato, hujus doli detecti sunt.

E. J. N. ERYTHRÆI (Vittorio Rossi), Eudemiae, lib. X