Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/54

Haec pagina nondum emendata est

nihilominùs. Vixdùm venandi factum erat initium, quum ecce aer nubibus obduci, tonare cœlum omni tumultu, crebris aether micare ignibus, tanta denique vis pluviæ ruere, ut fossæ aquis undique stagnarent. Dilapsis bine indè venatoribus et aulicis, et tuta ab imbris injuriâ loca variâ fugâ quaerentibus, Rex, equi pernicitate confisus, ad proximum pagum, indè mox ad ipsam urbem avolat. Paucis post diebus, carbonarium accersitum interrogat, ubi et a quo magistro didicisset astrologiam, et quâ arte prævisam imbris procellam prædixisset. Cui carbonarius: Ego ne a limine quidem scholam unquàm salutavi, adeoque omnium litterarum expers sum : domi tamen astrologum alo qui vera semper, falsa numquàm, me præmonere solet. Quis ille? tandem sciscitanti Ludovico : Asinus meus, retulit, quem hesternâ die præ me agebam. hic, si quando pluvia aut tempestas immineat, demittit auriculas, lento procedit gradu, et applicitum muro arborive latus enixè fricat. Quibus signis heri animadversis, te monui ut regiam repeteres. Rex in risum solutus, astrologum aulâ ejici, stipendium verô carbonario dari, et asinum quovis astrologo peritiorem lautè haberi jussit, hæc præfatus : « Itè vivam valeamque ut ego posthàc nullo alio astrologo quàm carbonarii asino usurus sum [1]! »

Gasparis Ens, Pausilypi, lib. IV. 1631.


Le Spectre.

Erat ingens militum copia, quæ Gallicam urbem præsidii causâ intraverat. Angustior domorum quàm militum numerus detraxerat civibus capaciorem aedium partem; neque id efiici potuit, quin milites aliquot incommodissimè habitarent. Erat inter milites vir majo-

  1. (0 Voyez tom. II, Narrations