Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/45

Haec pagina emendata est

NARRATIONS.

nec in Bavariâ, nec in imperatoriâ aulâ incelèbris ludis, cui alias in ejuscemodi ingeniorum amœnitatibus, praesertim verô in modestia jocandi, cæteri facilè cedebant. Nomen illi prophetæ erat, quippe Jonas vocabatur, quamvis ipse propheta non esset; oportuisset tamen illos prophetas esse, qui præstigiis aut sutelis illius nimis credulâ deceptione inhiabant. Nam hujuscemodi rem commentus est.

In atrio aulæ Cæsareæ theatrum erexit. Circùm abacos posuit, funes tetendit, perticas fixit. In perticis arma proposuit; de funibus vestes varias, pannosque suspendit; in abacis vasa aurea, argentea, torques, annulos, gemmasque, et quidquid apud Palatinos in pretio est, longâ serie collocavit. Dixisses eum mundo mundum ostendere voluisse. His ità apparatis, magnam hominum vim, omnis ordinis, omnisque dignitatis, suomet alioqui videndi studio trahendam, insuper etiam tubis tympanisque convocavit.

Non pauci etiam erant, quos lucri cupiditas evocavit. Eam enim res faciem habebat, ut haud difficili conjecturâ intelligi posset urnam Fortunæ esse quatiendam, quæ multis saepe vilissimo nummo magna solet præmiat elargiri. Impleta jam erat capax area multitudine spectantium , fenestræ omnes, tecta ipsa obsidebantur, cùm tandem et ipse Cæsar, solus totius astutiæ conscius, unàque Imperatrix, spectatum prodierunt. Magna erat exspectatio omnium, ingens cupido videndæ experiendaeque Fortunæ.

At, ô spes inanes ! ô stulta mortalium vota ! prodit ad extremum tanquàm rex tragicus et ipse morio grandem in manu gestans urnam, levique pretio ad ingentia lucra spectatores allicit. Hic ergô quisque primus in theatrum emergere, manumque in urnam immergere cupientissimè gestiebat, ut indè aut vestem Attalicam educeret, aut poculum gemmis distinctum, aut quid simile. Nocet