Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/42

Haec pagina emendata est
22
NARRATIONS.

fasciculum, jubetque e collo suspendat, atque ità instructus singulos in dies primâ luce domum perlustret, cônclavia, granaria, bovile perambulet, et agros, prædia, hortos, prata, lucos, quàm diligentissimè obeat.

Ille tanto ductus munere pollicetur se dicto ipsî fore audientem. Quocircà ingressus manè granarium, illico animadvertit, cùm vim ingentem frumentorum eo recondidisset, a servis, ab ancillis, a villico, ista furtim distracta esse, vixque superesse, quo familiam commode sustentet. Cogitat igitur (quis enim naturâ tam dissolutus, qui, incommodo suo ante oculos posito, non commoveatur?) id nequaquam e re suâ fore, et idcirco majori posthàc curâ frumenta esse asservanda. Simili modo cùm se contulisset in bovile, in equile, in porcorum stabulum, videt ille miser pecudes perquàm male et intempestivè pasci, fœnum et stramina inutiliter disperdi, neque in usum suum converti. Igitur cùm ad tantam tamque detestabilem familiæ totius ignaviam aliquandiù obstupuisset, tandem redit ad se, animoque statuit, istam arte quâdam ità corrigere ac regere, ut posthac officium quisque suum et fideli et diligenti studio adimpleat. Sic, cùm rus iret, contemplaturus agros et prædia, perspicit partim inculta, partim spinis ac dumetis obsita, partim etiam vastata a porcis, tum justo tempore neque arata, neque occata; ad summam, reipsâ experitur Vestigia domini, quod aiunt, agris defuisse. Gemens igitur tantam intuetur vastitatem, Atqui nunquàm in hanc curam incubuisset, ut perlustraret, quonam pacto domestica sese haberent, nisi hâc opinione fascinatus, si istum fasciculum de collo suspensum circumferret, fore putavisset, ut bona ipsius accrescerent, ipseque dives ac locuples fratris instar evaderet. Redit paulô post ad fratrem, signifjcans ejus se consilio acquievisse. Tum frater : Benè, inquit; ostendam tibi, quid sit, quod tibi circumferendum dederim. Apertoque fasciculo, ostendit esse muscum, qui quidem