Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/41

Haec pagina emendata est

NARRATIONS. di

L’Œil du Maître.


Duo germani fratres, cùm ex æquo satis amplum lautumque patrimonium a parentibus accepissent, alter rei familiari naviter inserviens, opes paternas hæreditate acceptas mirum in modum auxit, ut ab omnibus dives haberetur; alter verô suarum rerum omnino negligens, ad extremam ferè paupertatem redactus est. Quid vero istuc mirum? Necesse est enim vel aureos (quod aiunt) montes imminui et liquefieri, si profusis sumptibus nunquàm non indulgeas, neque rebus jam partis quidquam adjicias. Itaque alter hic frater magno suo dispendio tandem animadvertens bona sua pessùm ire, magnâque se rerum inopiâ premi; contrà verô fratrem omnium rerum copiâ affluere, et apud omnes esse gratiosum, adit eum ; rogat quî fiat, cùm ex æquo bona a parentibus utrique obtigerint, ipsius in dies magis magisque crescere, amplificari, augeri, sua verô imminui, atteri, consumi. Necesse esse eum singulari quâdam arte fortunas suas procurare ; alioqui fieri non posse, ut tantà rerum omnium copiâ circumfluat. Etenim quoquo versùs oculos vertat ipse domum ingressus, omnia esse conferta, omnia redundare, neque esse quod quisquam optare queat, quin continuo suppetat optanti. Itaque, si quam artem amplificandæ rei familiaris noverit, rogare etiam atque etiam eam ut secum communicet, quove pacto opes parandæ sint edoceat. Enimverô frater locuples et opulentus, quâ erat industriâ, cùm animadvertisset illum alterum nihil quicquam curare, quemadmodum domus resve familiaris administraretur, quemadmodum uxor, famuli, ancillæ, suum quisque munus obiret, respondet : Se quidem artis nonnullius esse gnarum, quâ si utatur, fore ut res ad arbitrium ipsius plané fluant. Itaque acceptum muscum illigat linteolo, dat istum ei