Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/40

Haec pagina emendata est

ao NARRATIONS.

Redeunti dehinc filio fratres obvii fuêre : quorum ille occursu hæsit, indumenta atque habitum miratus qualem anteà non vidisset, quæsivit cujus essent equi, undè ilia vestium lautitia. Hi verô læti atque omnium ignari, simplicitate puerili, equos patris esse, multosque alios domi in stabulo substitisse respondent ; utrumque etiam parentem multiplici ac regio esse vestitu. Magis ille singula magisque mirari. Inde ubi paternæ domus limen attigit, vix parentes vixque parietes ipsos agnoscens, neque admiratione jam simplici, sed stupore attonitus thalamum arculamque festinus adiit, ubi, cùm exterius nihil mutatum cerneret, parumper animo conquievit. Et quoniam collegarum præsentia et festinatio amplius non sinebant, raptim arculam aperuit, sacculisque conspectis solito more turgentibus atque obtrusis, jam securus exiit. Mox negotio publico expeditus, iterùm ad domum, indè ad thalamum, quo inclusus , arculam aperit, sacculos introspicit, aurumque in arenam versum nactus exclamat. Adest pater: « Et quid, inquit, rei est, filî? Quid quereris, aut quid fles? — Amisi, inquit ille, pecuniam quam, multis quæsitam vigiliis multisque laboribus, his sacculis credideram ; et, quod vix credibile est, spoliatus tuâ sum in domo, pater. » Ad haec genitor : « Quomodo, ait, spoliatum te doles? Nonne sacculos omnes plenos video ? » Ille autem gemens : « Arena, inquit, pater, non pecunia est; » simul haec effatus, apertos patri sacculos ostentabat. Tum senex, fronte nihil motâ : « Quid , inquit, refert, nate, apud te arenâne an pecuniâ pleni sint? » Memorabile prorsùs dictum, praeclaraeque sententiae ! Siquidem apud multos otiosa pecunia est, nihilque agit aliud, nisi quôd locum occupât atque animum, apud plures malè et improbè operosa, apud paucos demùm fructuosa.

Petrarcae, de Remediis utriusque Fortunae; Lib. II, Dial. 13.