Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/37

Haec pagina emendata est

NARRATIONS, ?7

nissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet curandum cum cæteris mente captis, atque ultra omnes ad mentum usque in aquâ collocabit. » Ostendit aucupii porrô studium summam esse amentiam, nisi et ab opulentis, et exercitii gratiâ fiat.

Pogge.


Le Roi et le Philosophe.


Fuit ante multa secula Rex, qui, quod benè imperare populo suo cuperet, veritatis summo desiderio teneretur. Cui aliquandô philosophus quidam (tales enim homines fovebat in aulâ suâ, cum quo de studio veritatis disserebat ) , ingenuè professus est, ad Reges ferè nunquàm veritatem perrepere posse, quôd ipsis a fraudibus amicorum, metu scelestorum hominum, blanditiis adulatorum, scurrarum parasitorumque ineptiis, omnis ad Reges aditus præclusus et obvallatus esse videretur. Rex contrà, non in cæteris hominibus, sed in ipsis Regibus plerumque culpam quærendam esse qui nollent verum videre, quôd ipsorum oculis veritas incommoda sit. Plerosque eorum magis régi, quàm regnare, ac cupiditatibus indulgere, quàm providere populorum saluti malle. Philosophus verô a sententiâ noluit discedere (est enim naturâ pertinax hominum genus gens philosophorum), regesque culpâ censuit eximendos. « Regibus scilicet neminem facilè repugnare; quodcumque regibus excidat, id cæteros statim bibulis auribus exceptum pronâ mente recipere : Quem Rex laudet, eumdem admirari et extollere omnes. »

Hâc oratione Rex inductus est, ut hominem quemdam, cui, quôd vulgô, nec perperàm, mente captus haberetur, magistratuum providentia curâtorem adjunxerat, die quodam , quo magnus procerum ad aulam concursus fieret, ad se perducendum curru regali curaret. Statim ut vidit Rex Suram (id nominis erat homini),