Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/34

Haec pagina emendata est

i4 NARRATIONS.

potes facti sunt. Nuptiae regio apparatu; festâque laetitiâ celebratæ sunt. Adolescentes culti magis munditiis, quàm virilis ac militaris animi, mores suos socero et aulicis in armis educatis haud satis probabant. Semelque leone e caveâ, fortè an consilio incertum, sed egresso tamen, cum præ metu in turpes latebras se condidissent, et iterùm in tumultuario prælio adversùs Mauros qui ex Africâ venerant, certamen exhorrere visi essent, ignaviae atque timoris significationem dederant. Dedecus quod virtute procurare debuissent, turpiter ulcisci cogitant : et est fermé crudelis ignavia. Suerus, adolescentum patruus, in quo propter ætatem prœsidii atque prudentiae aliquid esse debuisset, in ægris animis, facis instar , majus incendium excitabat.

Re constitutâ, patriae se desiderio teneri simulant: petuntque volente socero, discedendi sibi facultatem esse. Annuit Cidus eorum postulatis, filiasque et generos aliquanto spatio prosecutus, mœstus flentes et quasi tacitâ divinatione perfusas lacrymis abs se dimittit: honestissimô stipante comitatu, ad Castellæ fines perventum: Durioque amne superato, in Valeranicæ finibus Corpesia Toborata facinori perpetrando locus idoneus fore videbatur. Comites alii alio confictis de causis amandati; ipsi uxores a militari viâ in interiorem silvam seductas, et nequicquàm Divorum hominumque fidem implorantes, nudas flagris caedunt. Feriendi finem fatigatio satietasque fecit. Examines atque in suo sanguine volutantes pro mortuis dimittunt. Ab Ordonio, quem Cidus, cùm fraudem suspicaretur, præcedentium iter, dissimulato habitu, prosequi jusserat, repertas sunt, atque in proximo vico medicamentis ciboque recreatae.

Injuria atrox erat, neque ferenda inhumanitas; et, re cognità, Carrionis reguli invidiâ maximâ flagrare cœperunt ; indignum passim judicabatur tanta beneficia tam insigni contumeliâ compensata esse. Juvenes e