Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/33

Haec pagina emendata est

NARRATIONS. i3

E vestigio uxorem ille adit, et, « O nos amentes, inquit , nimiùmque credulos ! Vetulus noster etiamnùm affluit auro. » At ilia : « Quid ais ? auro affluit ! faxo ad nos brevi totum defluat, quantumcunque est ; non, si in arcem ejus area vertatur, impressionem sustineat.»

Nec plura :ad patrem devolat, vultum ad blanditias componit, nectarea tota fit; melleis verbis et osculis parentem salutat. «Ut vales, inquit, mi pater optime, mea faustitas aurea, et felicitatis aurora; ô meae vitae gaudium? » Ille dolum dolo excipiens : « Valeo, inquit; te advenisse gaudeo id temporis ; volo enim testamentum condere, teque scribere hæredem summæ cujusdam. — Beas me, inquit illa; et cur me id celâras, pater, filiam tuam tuî observantissimam, quae te his oculis plus amo ? — Nimirùm , ait senex, non omnia sunt quovis evulganda tempore; tabellionem accerse....... » Protinùs accersitur ; facit ille testamentum; summo deinceps honore colitur; moritur demùm, sumptuoso effertur funere ; aperto testamento, patet fraus, seseque delusos dolent dolosi conjuges[1].

P. Fr. Pomey, Soc. J., 1748.


Le Cid venge l’outrage fait à ses filles.

Carrionis reguli Dieghus et Ferdinandus ( Infantes vulgô dicimus) viri eâ ætate in Hispaniâ genere et copiis nobilissimi, animo ignavi, e Cidi opibus aviditatem explere posse cogitantes, quoniam masculâ prole orbus erat, Regem adeunt, petuntque ejus operâ et auctoritate Cidi filias Elviram et Solem sibi uxores dari. Annitente Rege, Reguenam oppidum, quod non procul Va lentiâ situm est, ad colloquium ventum: et, re deliberatâ, Carrionis reguli Valentiam Cidum prosecuti, voti com-

  1. Voyez tom. II, Narrations, Conaxa.