Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/31

Haec pagina emendata est

NARRATIONS. j|

cem horas, priusquàm ex hoc limo recentis animae tepor abierit, hoc liquore corpus unxeris, et paucula aliquot guttas hisce labris instillaveris, redibit patri tuo spiritus ac juventæ vigor; redditoque quam præstiti vitæ beneficio, jam aequo jure inter nos et fratrum loco erimus. Ars intérim nostra alterum tibi seculum certâ ratione elaborabit. »

Post hæc mandata quum expirâsset, filius dolore amens, simul inter lacrymarum intervalla reputans patri tam pio alterâ vitâ non opus esse, sibi verô tam perdito peccatori omninô utile fore superstitem esse sibi, ut contractas contrahendasque priori vitæ maculas posteriore elueret, noluit iteratæ confectionis subire aleam. Testulam ne attigit quidem. Patrem inter avos reliquit; îpse dictatis in alteram vivendi vicem officiis, quod libidinis erat, præripuit. Obrepsit homini senectus, testulæ morbus admonuit. Erat ipsi quoque filius patri quàm avo similior. Cujus quidem, quum sciret suâ nihilô certiorem esse, avaritiam tentavit, exhibitâque testulâ, et prædictâ admovendi arcani ratione affirmavit, se, môdô id ritè fieret, totum fore aureum. Flebat intérim filius, multoque se singultu discrucians, solabatur patrem miser, et perditè testabatur, se aureum cadaver omni reverentiâ habiturum, neque id unquàm permissurum sibi, ut vel digitulum unum e tàm dilecto parente resecaret, nisi si fortè fragmenta aliquot collocandis sororibus opus esset. Hâc astutiâ fretus pater ad moriendum ultrô se componit, et hilariter, quippe mox ad vitam postliminio rediturus. Qui postquàm extremum tamen spiritum emisit, pretiosi corporis hæres, gestientis intùs charitatis impetum non sustinens, imperare sibi non potest, quin optimi parentis molem, quàm longa lataque sit, cupidissimè dimetiatur. Quam ubi in aurum conversam haud pœni- tendam tanti laboris mercedem fore, subductis calculis, cognovit, accingit se ad opus. Sed, heu! peruncto egre-