Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/30

Haec pagina emendata est

ta NARRATIONS.

vobis arbitrium permitto; quod ilia sanxerit, id jus fasque esto ; et ipse meœ facilitatis credulitatisque pœnam per omnia numina deprecabor.

Sic filii a pâtre repulsi sunt, Regina procerum precibus fatigata et filiorum lacrymis victa, veniam hâc lege dedisse traditur ; ut Ramiro pretium operæ atque defensœ innocentiæ merces esset Arragoniœ regnum : in quo natalium vitium eximia virtus fidesque compensarent. Garsias penes quem potissimum ejus tragœdiæ culpa fuerat, materna ditionis atque imperii ad quod legibus vocabatur, haereditate careret. Utrumque pâtre Sanctio concedente factum.


Mariana, Hist. d'Espagne liv.VIII, chap. 13.
Les Trois Valentins.


Quam nihil sit parentibus in filiorum, si pravi sint, caritate repositum, fabellâ quâdam haud illepidâ declaratur.

Quoddam est hominum genus qui, dum in dissolvendis metallis toti sunt occupati, mirabilia quaedam ad propagandam vitam arcana, aurique conficiendi rationem investigant, neque sibi quidquam arte multâ, multisque laboribus conferre possunt, nisi pretiosam inopiam: alchymistae vocantur.

Degebat in Germaniâ quidam Rasilius nomine, huic arti deditus, vir alioquin sanctus et innocens. Is extremâ confectus senectute, quum vitœ finem instare sentiret, vocato ad lectum Valentino filio, perditae indolis adolescente : «En, inquit, ut scias, fili, quonam tam longinquae vitae labor evaserit, id ego sum multis tandem assecutus vigiliis, ne mihi meorum quisquam superstes esse possit » Cum perhorruisset filius, « noli pavere, inquit, non tibi mortem reperit pater amantissimus, sed a se depulit. Cernis testulam hanc hoc liquore coccineo plenam ? Hanc mihi paravi ad versus fati necessitatem praesentissimi remedii vim. Si intra post obitum de-