Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/29

Haec pagina emendata est

NARRATIONS. g

vis parte vincente, victâve. Verùm eam omnem procellam viri sancti diligentia discussit, qui, multa monendo hortandoque, cùm diceret dedecus Reginœ non adipsam tantum pertinere, sed ad Regem etiam, ipsosque, atque adeô Hispaniam universam : vidèrent ne criminando matrem, quam etiam sontem tueri debuissent, divinam vindictam in suum caput provocarent, gravissimaque supplicia, quibus impios ausus Deus mulctare consuevisset, eô perduxit Regios fratres, ut calumniam confessi primùm, deinde ad patris pedes provoluti veniam precarentur. Rex negat, nisi Reginâ placatâ , se eis tantum scelus condonaturum. «Siccine, inquit, tantum facinus in nos regiamque nostram suscipere animis atque designare ausi estis, nefarii sceleratique filii, si eo digni estis nomine, gravissimâ inustâ maculâ nostro generi atque sanguini? Tueri matrem, quamvis sontem, erat consentaneum, manifestœque fœditati vitam et sanguinem vélum prætendere : nunc innocentem de turpissimo crimine postulâsse quantum nefas ! Parcite, Superi, in hoc scelere omnia insunt scelera : impietas, crudelitas, furor ; tolerabilem aliquam vindictam sumite. Parcite, mortales, in uno crimine summi, medii, infimi, violati estis. Externæ nationes parcant ad quas tantae nequitiæ fâma pervenerit, neque ex eâ de nostris moribus conjecturam faciant. Parce, ô sanctissima conjux, non magis filiis quàm patri. Ego quidem vix lacrymas teneo, vix me contineo, quin parentum reverentiam vestris capitibus sanciam. In irâ tamen quid nobis potiùs sit dignum, quàm quid ipsi sitis promeriti considerabo; neque ut in luctu veteri novus exoriatur luctus committam. Detur id œtati, detur temeritati vestræ. Nimia te, Garsia filî, indulgentia corrupit ut princeps impietatis auctor fratrem in fraudem impelleres. Neque pœnas in præsenti expeto, neque in posterum veniam do. Matri vestræ sanctissimæ innocentissimæque de