NARRATIONS. S
Sanctius major, Hîspanîæ Rex, cùm proficisceretur
in bellum, generosum equum, et quo nullus erat nobilior, Reginœ sollicite commendavit : nihil enim eâ tempestate equorum armorumque possessione charius erat
Hispanis. Garsias, Regis filius natu maximus , a matre
Reginae quum sibi dari petiit : neque illa abnuebat, nî
molestum id Sanctio fore Petrus Sessius, nobili loco vir,
regio stabulo prœfectus, denuntiâsset. Garsias ex repulsæ
dolore in furorem actus, sive vero interpretatus haud
levi de causâ plus Pétri preces, quàm ipsius postulatum
valuisse; sive simulato, ut dôlorem ulcisceretur, adulterii crimen matri imponere constituit. Nec juvenili impetu rem exsecutus est : nam, quo major fides esset, solerter Ferdinandum fratrem ad sceleris societatem invitât.
Impium illi et nefarium facinus visum est primùm. Deinde
commente ità connivere, ut tragœdiæ spectator neutrî se
parti adhæsurum jurejurando polliceretur. Garsiæ criminatio Regis animum vehementer perculit. Hinc Reginœ
celebrata pudicitia, et integra semper fama movebat;
illinc filius, quem nisi magnâ de causâ in eam causam
ingressura esse existimare non poterat. Ferdinandus,
sententiam rogatus, ancipiti responso patris animum
vehementiùs conturbavit, atque ità ut Reginam custodiæ manciparet. In nobilium et procerum conventu de
re tantâ disceptari placuit : omnium communi sententiâ
statum, ut nisi esset qui jure, armisve Reginœ pudicitiam tueretur, ignis pœnam subiret.
Erat Régi filius ex impari matre, nomine Ramirus. Is innocentis novercœ vicem miseratus, atque Garsiæ fratris fraudem subodoratus, singulari certamine profitetur se depulsurum calumniam quæ innocentiœ obtendebatur. Magnum Régi ex eâ provocatione parabatur malum, utrâ-