Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/24

Haec pagina emendata est

4 NARRATIONS.

omnium, pro nuptiis et thalamo sepulcrum amici tui parabunt. »

His auditis, Synorix vim veneni jam persentiscens, in currum ascendit, vehiculi jactatione ad vomitum usurus. Quem motum haud tolerare potuit affectum corpus. Quamobrem ad lecticam transgressus, sub vespertinum crepusculum exspiravit. Gamma vero, cùm vim veneni per eam noctem sustinuisset, auditâ Synorigis morte, laeta et alacris vitam finivit.

Ex Plutarcho, Petrus Nannius.


Début de Démosthène.

Demosthenes, cùm ob neglectam ab avaris atque improbis tutoribus sedulae institutionis curam laboraret quibusdam loquelæ vitiis, atque adeo principi suae artis litteræ pronunciandæ impar esset, nihilo tamen seciùs ea, ut plerique assolent, parvi pendens, cùm satis ipse sentiret nullam sibi deesse ex iis partibus quæ solidum et præclarum oratorem constituunt, et, Minervâ ipsâ impellente, in eloquentiæ arenam incredibili impetu raperetur, ubi primùm per œtatem licuit, nihil ei longius visum est quàm in Atheniensium conspectum prodire, et gloriœ , auctoritati, potentiæ, auris denique popularibus, obsequente oratorio spiritu, velificari.

Jam is ergo nihil mediocre volutare animo : selectum ab eo argumentum omnium quæ ad rem pertinerent publicam nobilissimum, et quo Athenienses præ cæteris afficerentur : exquisita oratio, perfecta ingenio, elaborata industriâ, quæque, si unquàm alias, lucernam oleret, quippe in quâ Demostheni omnes civilis vitæ et futuræ existimationis spes essent positæ. Noctis quæ stato diei proxima vix minimam partem somnùs abstulit:semisopito plausus, laudationes, coronæ, paratum suggestûs imperium obversari animo, et juvenili ingenio proxumæ glo-