Pagina:Launoy - De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna.djvu/49

Haec pagina emendata est

factus est. & hoc expleto : Insuper autem ad relegendum incepto etiam præsente sermone ad Lucam quendam Monachum Africæ habentem ordinem oppositionum & Ariftotelis syllogismos, & dissonantem omnino à sanctis quinque universalibus Conciliis & sanctis probabilibus Patribus, qui nunquam tale aliquid admiserunt, præuidimus interruptionem fieri lectionis de huiusmodi sermone ad Lucam, eo quòd extranea sunt, atque aliena ab Ecclesiasticis dogmqtibus, quæ in eo continentur, & sibi & veritati omnino contraria. Veteres hæretici ex Aristotele deprompserunt arma, quibus in arcem religionis nostræ inuaderent, Catholici verò tractatores nullam Aristoteli fecerunt audientiam, eúmque è scholis Christianorum abegerunt.

Hæc autem sunt illustria præiudicia, quibus cùm vti potuerint Senonesis Concilij Patres, comburendos esse Aristotelis libros non immeritò decreuerunt, atque eorum descriptione, & lectione commissis fidei suæ populis interdixerunt.