Pagina:Launoy - De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna.djvu/19

Haec pagina emendata est

quidem omnino esse opinatus. Sic Iustinus Aristotelem tractat. Deinde idem vel quisquis ille Christianus Doctor librum edidit, cui titulus est : Quorundam Aristotelicorum dogmatum euersio. Vbi paullò post initium : Intereos verò, qui Prophetarum scriptis fidem non habuerunt, ac coniectura propria ducti, quod eis placitum esset de Deo & creatione definierunt, magnum est & inter ipsos inuicem & apud quemquam eorum aduersus seipsum de rebus, earúmque principio iuxta substantiam, & numerum & motum & finem, dissidium. Id quod ex Aristotele (præterquam quòd is nihil veri de rebus, quas definiendas sibi commentationibus suis statuit, affert) declaratur : I. ex Locis XII. libri I. de naturali auscultatione. 2. ex loco uno libri II. 3. ex locis VI. libri III. 4. ex locis XVI. libri IV. 5. ex locis II. libri V. ex locis V. libri IX. de eadem naturali auscultatione. 6. ex locis VIII. libri I. de cælo. 7, ex locis XI. libri II. de cælo. 8. ex locis IV. libri III. de cælo.

Secundus Clemens Alexandrinus in admonitione ad Gentiles : Sed nec molestum fuerit, ut arbitror, cùm ad hunc locum peruenerim, meminisse etiam Peripateticorum. Cuius