Pagina:Launoy - De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna.djvu/18

Haec pagina emendata est

CAPUT II

Primam Aristotelis fortunam antiqui Patres Ecclesiæ præiudicarunt.


Formula:Séparateur


Quæ modò recensita est Aristotelis fortuna, grauissimum ab antiquis Ecclesiæ Patribus præjudicium accepit, fed præcipua illorum suffragia referre operæpretium esse duco.

Primus mihi occurit Iustinus ex Philosopho Christianus Martyr in dialogo cum Tryphone : Quid autem sit Philosophia, & qua de causa ad homines sit demissa, permultos latet. Non enim essent, si scirrent, neque Theoretici, neque Platonici, neque Stoïci, neque Peripatetici, neque Pythagorici, cùm ea una sit scientia. Et post alia de seipso locutus : à Stoico desciui, & ad alium me contuli (Peripateticum) vocitatum hominem, ut ipse existimabat, acutum. Hic me primis diebus secum esse passus, postea mercedem à me sibi designari petiit, ne infructuofa mihi cum eo esset consuetudo. Ego verò illum hanc ipsam ob causam reliqui, ne philofophum