menta rescinderentur eo tempore quo renouari non possent.[1]
§144[§ 1] Posteriore quoque testamento quod iure factum est, superius[2]
rumpitur; nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres, an[3]
non extiterit: hoc enim solum spectatur, an existere potuerit.
ideoque si quis ex posteriore testamento quod iure factum
est, aut noluerit heres esse, aut uiuo testatore, aut post mor-
tem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per
cretionem exclusus fuerit, aut condicione sub qua heres in-[4]
stitutus est defectus sit, aut propter caelibatum ex lege Iulia
summotus fuerit ab hereditate: quibus casibus pater familias[5]
intestatus moritur: nam et prius testamentum non ualet,
ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas uires habet,
cum ex eo nemo heres extiterit. §145[§ 2] Alio quoque modo testa-
menta iure facta infirmantur, ueluti (cum) is qui fecerit testa-[6]
mentum, capite deminutus sit: quod quibus modis accidat,[7]
primo commentario relatum est. §146[§ 3] hoc autem casu in||rita fieri pg.91
testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur, inrita[8]
fiant, (et quae statim ab initio non iure fiunt, inrita sint; sed[9]
et ea quae iure facta sunt et postea propter capitis deminutionem[10]
inrita fiunt,) possunt nihilo minus rupta dici: sed quia sane[11]
commodius erat singulas causas singulis appellationibus di-
stingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure[12]
facta rumpi uel inrita fieri.
§147[§ 4] Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta quae
uel ab initio non iure facta sunt uel iure facta postea inrita
facta aut rupta sunt: nam si septem testium signis signata[13]
sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bo-[14]
norum possessionem petere, si modo defunctus testator et[15]
- ↑ §144. fere = Inst. 2, 17, 2
- ↑ §145. usque ad 16 primo = Inst 2, 17, 4 || primo commentario] 1, 159 — 162
- ↑ §146. = Inst. 2, 17, 5.
- ↑ §147. fere = Inst. 2, 17, 6
- ↑ eo] eos C
- ↑ facturum C (conf. Ca pag. 306), perfectum Inst.
- ↑ ex eo heres C, heres ex eo Inst.
- ↑ cretionem] ceptionem C || institutus Inst., istitutus C
- ↑ quibus Cn, in his Inst. (ut orationis hiatum euitarent?); fortasse nam (uers. 11) potius delendum est
- ↑ infirmantur Inst., infirmatur Cn || ueluti cum is Inst., uelutis C
- ↑ capite deminutus Inst., k d a Cn, conf. Ca pag. 275 || accidat C, accidit Inst.
- ↑ dicemus C, dicuntur Inst.
- ↑ 18 — 20 ( ) additum ex Inst. || sint] sunt Inst.
- ↑ sunt et] sunt Inst.
- ↑ posset (conf. Ca pag. 284 et pag. 301) nihilo minus rupta dici Cn, possumus nihilo minus rupta dicere Inst.
- ↑ fieri C, facta Inst.
- ↑ aut] ut? C
- ↑ sint testamenta C, sunt Inst. || tabulas Cn, tabulas testamenti Inst.
- ↑ petere C, agnoscere Inst. || testator C, om. Inst.