Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/97

Haec pagina emendata et bis lecta est


II §133-136
―― 65 ――


     libet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in
     eius locum succe|dere, et eo modo iura suorum heredum quasi[1]
     agnatio|ne nanciscuntur. §134[§ 1] Ne ergo eo modo rumpatur mihi te|sta-[2]
     mentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel | exhere-[3]
     dare debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et ne|potem
     neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel[4]
     exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo in locum
     eius nepos neptisue || quasi agnatione rumpat testamentum:[5]       pg.88
     idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exhere-[6]
     dationis modus notatur, ut uirilis sexus (postumi) nominatim,
     feminini uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum
     tamen iis qui inter ceteros exheredantur, aliquid legetur.
     §135[§ 2] Emancipatos liberos iure ciuili neque heredes instituere neque[7]
     exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes: sed prae-
     tor omnes tam feminini quam masculini sexus si heredes non
     instituantur, exheredari iubet, uirilis sexus nominatim, femi-[8]
     nini uel nominatim uel inter ceteros: quodsi neque heredes[9]
     instituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati,[10]
     praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem. §135a In[11]
     potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana donati
     sunt nec in accipienda ciuitate Romana pater petiit ut eos in[12]
     potestate haberet, aut, si petiit, non inpetrauit; nam qui in[13]
     potestatem patris ab imperatore rediguntur, nihil diffe|runt[14]
     a―――――. §136[§ 3] Adoptiui filii quamdiu manent in ado|ptione,[15]

     naturalium loco sunt; emancipati uero (a) patre adoptiuo[16]


  1. §134. usque ad 9 prouisum est = Dig. 28, 3, 13; § 134 usque ad 10 modus fere = Inst. 2, 13, 2
  2. §135. = Inst. 2, 13, 3
  3. §136. inde ab 25 emancipati = Inst. 2, 13, 4.

  1. locum Inst., loco Dig.
  2. rumpatur Cn Inst., rumpat Dig.
  3. exheredare C, exheredare nominatim Dig., nominatim exheredare Inst.
  4. neptemue Dig. Inst., uel neptemue? Cn || 6 — 8 pro uel heredem — neptisue aliquanto (uno fere uersu) plura in C (fortasse falso) scripta fuisse spatii computatio docet
  5. rumpat C Dig., rumpant Inst.
  6. lege Dig. Inst., legem C || uellea Cn Dig., uelleia Inst.
  7. emancipatos Inst., mancipatos C
  8. nominatim Inst., nonominatim C (conf. Ca pag. 281 uers. 33)
  9. uel nominatim uel Cn, uero et Inst.
  10. supra C, om. Inst.
  11. praetor promittit eis Cn, promittit praetor eis (in aliis codicibus Institutionum promittit eis praetor) Inst. || tabulas Cn, tabulas testamenti Inst.
  12. sunt] sint C || petiit ut] ........ | aput C, conf. Ca; fortasse petiit ab imperatore ut uel simile aliquid scribendum
  13. habere C || petit C
  14. potestatem] potum? C, conf. Ca pag. 288 || post differunt haec fere uidentur in C extare: athisunit uel similia (conf. Ca); expectes: ab his qui in potestate patris nati sunt.
  15. adoptionem C
  16. a Inst., om C.