§130[§ 1] Postumi quoque liberi uel heredes institui debent uel exhe-[1]
redari. §131[§ 2] et in eo par omnium condicio est, quod (et) in filio po-[2]
stumo et in quolibet ex ceteris liberis siue feminini sexus siue
masculini praeterito ualet quidem testamentum, sed postea agna-
tione postumi siue postumae rumpitur, et ea ratione totum infir-
matur. Ideoque si mulier, ex qua postumus aut postuma spera- [3]
batur, abortum fecerit, nihil inpedimento est scriptis heredibus
ad hereditatem adeundam. §132[§ 3] Sed feminini quidem sexus personae
uel nominatim uel inter ceteros exheredari solent, dum tamen si
inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur per
obliuio|nem praeteritae esse: masculini uero sexus perso|nas[4]
placuit non aliter recte exheredari, nisi nominatim || exhere- pag. 87
dentur, hoc scilicet modo qvicvmqve mihi filivs genitvs
fverit, ex|heres esto. §132a ――――――――――――――[5]
―――| potest u ――――――――――――――――――――――
――――| (4 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――
――――――――――――――――――――――――――――|
agat ――――――――――――――――――――――――――|
n ―――――――――――――――――――――――――――|―
―――――. §133[§ 4] Postumorum autem loco sunt et hi qui in | sui[6]
heredis locum succedendo quasi agnascendo fiunt parenti|bus sui [7]
heredes: ut ecce si filium et ex eo nepotem ne|ptemue in po-
testate habeam, quia filius gradu praecedit, is | solus iura sui
heredis habet, quamuis nepos quo|que et neptis ex eo in eadem[8]
potestate sint; sed si filius meus me uiuo moriatur, | aut qua-[9]
- ↑ §130. = Inst. 2, 13, 1
- ↑ §131. = Inst. 2, 13, 1
- ↑ §132. = Inst. 2, 13, 1
- ↑ §133. = Dig. 28, 3, 13; Inst. 2, 13, 2.
- ↑ liberi Inst., liberi nominatim C || 1 — 14 supplementa praebuerunt Inst.
- ↑ in eo Inst., ideo C || quod et Inst., quod ? Cn?
- ↑ ideoque Inst., idque ? Cn?, conf. Ca
- ↑ (masculini uero sexus perso)nas ? C, masculos uero postumos id est filium et deinceps Inst.
- ↑ exheres Inst., ex|eres fuerit in Cn
- ↑ seqq. supplementa praebuerunt Dig. et Inst. || postumorum autem Inst., postumorum Dig.
- ↑ locum Goeschen, loco Dig. Inst.
- ↑ 24 — pag. 65, 2 cum pro que et neptis usque ad in eius locum succe in C duorum tantum uersuum extet interuallum, quod tamen legi nequit, nonnulla ex eis, quae ex Dig. et Inst. supra suppleta sunt, a C falso afuisse conicias
- ↑ sint Dig., sunt Inst. || moriatur Inst., morietur Dig. || qualibet Dig., qualibet alia Inst.