at si extraneos ille heredes instituerit et filiam praeterierit,
filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. quae de filia[1]
diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum per-
sonis seu masculini seu feminini sexus dicta intellegemus.[2]
§125 Quid ergo est ? licet eae secundum ea quae diximus, scriptis[3]
heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor[4]
eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ra-[5]
tione extranei heredes a tota hereditate repelluntur et efficiun-
tur sine re heredes. §126 et hoc iure utebamur, quasi nihil inter
feminas et masculos interesset: sed nuper imperator Antoni-
nus significauit rescripto suo non plus nancisci feminas per[6]
bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi conse-[7]
querentur. quod in emancipatarum quoque persona obser-
uandum est, ut hae quoque, quod adcrescendi iure habiturae[8]
essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per bonorum
possessionem habeant. §127[§ 1] Sed siquidem filius a patre exhere-
detur, nominatim exheredari debet; alioquin non uidetur[9]
exheredari. nominatim autem exheredari uidetur, siue ita ex-[10]
here||detur titivs filivs mevs exheres esto, siue ita filivs mevs |[11] pag.86
exheres esto, non adiecto proprio nomine. §128 Ceterae uero libe-
rorum personae uel feminini sexus uel masculini sa|tis inter
ceteros exheredantur, id est his uerbis: cete|ri omnes exhe-[12]
redes svnto, quae uerba ―――― post in|stitutionem heredum[13]
adici solent. §129 sed hoc ita ―――――――| nam praetor omnes[14]
uirilis sexus liberos tam filios quam ceteros, | id est nepotes[15]
quoque et pronepotes ――――――――――――|―――――――[16]
――――――――――――――――――――――――|――――――――
―――――――――――――――――――――――|
- ↑ §127. inde ab 18 nominatim = Inst. 2, 13, 1
- ↑ heret? C
- ↑ feminini] minini C
- ↑ eae] ae C
- ↑ heredibus dimidiam partem modo] dimidiam partem modo heredibus Cn
- ↑ promittitur Cn, conf. Ca pag. 306
- ↑ suo C, suas Huschke
- ↑ quam quod] quod quam? Cn, conf. Ca pag. 294 uers. 35
- ↑ est] esset C (conf. Ca pag. 266 uers. 9) || proxima ad sensum suppleta sunt || 14 — 15 habituresse C
- ↑ uidetur] possiet ? Cn
- ↑ (altero loco) exheredari Inst., heredari C
- ↑ suppletum ex Inst.
- ↑ ceteri suppletum ex coniectura || omnes? C, conf. Ca pag. 312
- ↑ quae] in Cn fortasse eaque scriptum fuit || ante post uel aduerbium uel simile aliquid extitisse spatii in Ca computatio persuadet
- ↑ post ita supplendum uidetur est iure ciuili (in C fuerit IC)
- ↑ spatium in Ca uix sufficit ad supplementa illa capessenda
- ↑ 26 —— 28 lacunam post pronepotes Lachmann ad sensum recte sic suppleuit: nominatim exheredari iubet, feminini uero inter ceteros: qui nisi fuerint ita exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.